Inter apostolicas acies sacrosque prophetas
Proxima martyribus praemia uirgo tenet.
Splendida sidereo circumdata lumine pergens
Iungitur angelicis casta puella choris.
5
Fruge pudicitiae caeli dotanda talento
Aeterni regis ducitur in thalamis.
Pulchra corona caput triplici diademate cingit
Et gemmae exornant pectora colla comam.
Induitur teneris superaddita purpura membris
10
Et candore niuis fulgida palla tegit.
Floribus aeternis oculos rosa lilia pascunt,
Et paradisiacus naribus intrat odor.
Vnde magis, dulcis, hortamur ut ista requiras
Quae dedit Eugeniae Christus et alma Theclae.
15
Virgo dei, fructus caeli, uictoria mundi
Vt semper regnes, has pete regis opes.
Sunt ibi chrysolithis fabricata palatia gemmis
Atque zmaragdineo ianua poste uiret.
Limina sardonychum uariato lumine florent
20
Et hyacintheus circuit ordo domum.
Aurea tecta micant, plebs aurea fulget in aula
Et cum rege pio turba corusca nitet.
Ille puellarum locus est, quae lucis amore
Hic seruant domino corpore mente fidem.
25
Despice quod terrae est, et clara sedebis in astris,
Christi ut sponsa placens regna superna colas.
Praesens uita nimis fugitiuo tempore transit:
Virginis integritas glorificanda manet.
Paupertas te parua rogat cum diuite Christo,
30
Vt uenias nostro dulcis alumna sinu,
Quo patris auxilium domino obtentura preceris
Atque tibi caelis regna beata pares,
Vt pariter sanctae merearis iuncta Mariae
Gaudia perpetuo concelebrare choro.
35
Has quaecumque piis manibus susceperis arras
Non nuptura homini, sed sis amata dei.