carmen de nominibus litterarum recensio amplior Z

Other sections


Sumpsit ab antigraphis Augusti tempore graecis

Me florens studiis romana peritia claris;

Propter graeca quidem scribenda uocabula mille

Ante mei τόπῳ· geminas ss scribere docti.

5

Sumque duplex et inest alia mihi dupla potestas:

Nam cum correptam uocalem sector in una

Parte, modo breuior, rursus producor, ut optat

Carmine quisque suo uates, quod pangere certat.