Venantius Fortunatus carminum libri 8, 2

Altre sezioni


Emicat ecce dies, nobis iter instat agendum,

      Debita persoluens emicat ecce dies.

Me uocat inde pater radians Germanus in orbe,

      Hinc retinet mater: me uocat inde pater.

5

Dulcis uterque mihi uoto amplectente cohaesit,

      Plenus amore dei, dulcis uterque mihi.

Carior haec animo, quamquam sit et ille beato,

      Clarior ille gradu, carior haec animo.

Mens tenet una duos aequali calce uiantes,

10

      Ad pia tendentes mens tenet una duos.

Proficit alterutro quidquid bene gesserit alter,

      Vnius omne bonum proficit alterutro.

Sunt quia corde pares, iussus non ire recuso:

      Obsequar ambobus, sunt quia corde pares;

15

Nec tamen hinc abeo, quamuis noua tecta uidebo:

      Corpore discedo nec tamen hinc abeo.

Hic ego totus ero nec corde ac mente reuellor;

      Sic quoque dum redeo, hic ego totus ero.

Porrigat arma mihi caelestia mater eunti:

20

      Vt sibi plus habeat, porrigat arma mihi.