Venantius Fortunatus carminum libri 8, 1

Altre sezioni


Aonias auido qui lambitis ore Camenas

      Castaliusque quibus, sumitur aure liquor,

Quos bene fruge sua Demosthenis horrea ditant,

      Largus et irriguis implet Homerus aquis;

5

Fercula siue quibus fert diues, uterque minister:

      Tullius ore cibum, pocula fonte Maro;

Vos quoque qui numquam morituras carpitis escas,

      Quos Paradisiaco germine Christus alit,

Facundo tonitru penetrati qui retinentur

10

      Nunc monitis Pauli, postea claue Petri:

Fortunatus ego hinc humili prece uoce saluto

      (Italiae genitum Gallica rura tenent)

Pictauis residens, qua sanctus Hilarius olim

      Natus in urbe fuit, notus in orbe pater.

15

(Eloquii currente rota penetrauit ad Indos

      Ingeniumque potens ultima Thule colit;

Perfundens cunctas uice solis nomine terras,

      Cuius dona fauens Persa, Britannus habet.

Christicolo Scythicas laxauit amore pruinas,

20

      Dogmate feruenti frigida corda calent).

Martinum cupiens uoto Radegundis, adhaesi,

      Quam genuit caelo terra Thoringa sacro:

Germine regali pia neptis Herminefredi,

      Cui de fratre patris Hamalafredus adest.

25

Mens ornata bonis fugitiuos spreuit honores,

      Sciens in solo firma manere deo.

Regia lactineo commutans pallia cultu,

      Vilior ancillae uestis amata tegit.

Splendida serraco quondam subuecta superbo

30

      Nunc terit obsequio planta modesta lutum.

Quae prius insertis onerata est dextra zmaragdis

      Seruit inops famulis sedulitate suis.

Aulae celsa regens quondam modo iussa ministrat:

      Quae dominando prius, nunc famulando placet.

35

Paupertate potens et solo libera uoto

      Clarius abiecto stat radiata loco.

Aurea fulcra tenens, iam tum sibi uilis honore,

      Effugit extructum puluere fusa torum.

Si contemnatur, tunc nobilis esse fatetur,

40

      Et putat esse minor, si datur ullus honor.

Parca cibo Eustochium superans, abstemia Paulam,

      Vulnera quo curet dux Fauiola monet;

Melaniam studio reparans, pietate Blesillam,

      Marcellam uotis aequiperare ualens

45

Obsequio Martham renouat lacrimisque Mariam,

      Peruigil Eugeniam, uult patiendo Theclam.

Sensibus ista gerit quidquid laudatur in illis,

      Signa recognosco quae prius acta lego.

Omnia despiciens et adhuc in corpore constans

50

      Spiritus hic uiuit, sed caro functa iacet.

Terram habitans caelos intrat bene libera sensu,

      Atque homines inter iam super astra petit.

Cuius sunt epulae quidquid pia regula pangit,

      Quidquid Gregorius Basiliusque docent,

55

Acer Athanasius, quod lenis Hilarius edunt,

      Quos causae socios lux tenet una duos,

Quod tonat Ambrosius, Hieronymus atque coruscat,

      Siue Augustinus fonte fluente ligat,

Sedulius dulcis, quod Orosius edit acutus:

60

      Regula Caesarii linea nata sibi est.

His alitur ieiuna cibis, palpata nec umquam

      Fit caro, sit nisi iam spiritus ante satur.

Cetera nunc taceam, melius quia teste Tonante

      Iudicioque dei glorificanda manent.

65

Cui sua, quisque potest, sanctorum carmina uatum

      Mittat, in exiguis munera larga libris:

Se putet inde dei dotare manentia templa

      Quisquis ei uotis scripta beata ferat.

Haec quoque qui legitis, rogo, reddite uerba salutis,

70

      Nam mihi charta leuis pondus amoris erit.