Venantius Fortunatus carminum libri 7, 25

Altre sezioni


Saepius optaram fieri me remige nauta,

      Cursibus undifragis ut ratis iret aquis

Flatibus aut rapidis per dorsa Garonnica ferrer,

      Burdigalense petens ut celer actus iter,

5

Velaque fluctiuagum traherent Aquilone secundo.

      Me quoque litoreo redderet aura sinu

Qua pius antistes sacra Gundegisilus offert,

      Culmine pro populi qui micat ara dei:

Tu quoque quo resides meritis, comes, ample serenis,

10

      Care Galactori, sedula cura mihi,

Cui rite excellens rex Gunthechramnus honores

      Maius adhuc debet, qui tibi magna dedit.

Cum tamen hoc uellem, timor obstitit aestibus ille

      Qui cumulo rapidae mons fremit albus aquae.

15

Dulcedo inuitat ciuilis et unda repugnat:

      Sic uocat atque uetat hinc amor, inde pauor.

Plane hoc quod superest soluat uel epistula currens:

      Littera, quod facerem, reddat amore uicem.

Maxime nunc igitur te, dulcis amice, saluto,

20

      Sperans a domino te superesse diu.

Cumque domo sociis antistite coniuge natis

      Viue comes, cui sint iura regenda ducis.

Pontifici summo commender, opime, precatu,

      Sic tua pars meritis sit data dextra polis.

25

Si superest aliquid quod forte tributa redundent:

      Qui modo mitto apices, te rogo mitte pices.