Venantius Fortunatus carminum libri 7, 18

Altre sezioni


Ad carum totiens mea pergit epistula Flauum:

      Sic monet officii sedula cura loqui.

Nunc quoque prosaico, modo mittens carmina uersu

      Blandior affatu debita soluit amor.

5

Quin tibi pauca ferat, qui uult iter ire uiator

      Nemo mihi tacite praetereundus abit,

Fotus amicitiae te ut pagina saepe requirat;

      Et si uir desit, portitor aura placet.

Attonitis animis ego per uaga nubila pendo

10

      Nullaque suscipio signa relata manu.

An tibi charta parum peregrina merce rotatur?

      Non amor extorquet quod neque tempus habet.

Scribere quo possis, discingat fascia fagum:

      Cortice dicta legi fit mihi dulce tui.

15

An tua Romuleum fastidit lingua susurrum?

      Quaeso uel Hebraicis reddito uerba notis.

Doctus Achaemeniis quae uis perscribito signis,

      Aut magis Argolico pange canora sopho.

Barbara fraxineis pingatur rhuna tabellis,

20

      Quodque papyrus agit uirgula plana ualet.

Pagina uel redeat perscripta dolatile charta:

      Quod relegi poterit, fructus amantis erit.