Venantius Fortunatus carminum libri 7, 17

Altre sezioni


Si prodi uerbis affectus posset amantis,

      Carmina plura tibi pagina nostra daret.

Sed quod ab ore loqui nequeo quod pectore claudo,

      Sit satis ex multis uel modo pauca dari.

5

Nam si respicias uotum per uerba canentis,

      Malueram maius qui tibi parua fero.

Aspicimus sensum totum in dulcedine fusum,

      Quo sine nube doli corda serena micant.

Puro fonte rigans nectar de fauce redundat,

10

      Cuius uerba libens pectore corde bibo.

Prouidus exertus uigilans moderatus honestus,

      Condimentum animae mens tua semper habet.

Reginae egregiae patrimonia celsa gubernas:

      Quae tibi commisit sensit ubique fidem.

15

Nemo piae poterat reginae carior esse,

      Quam qui pro meritis talis et ipse foret.

Gunduari, longo uigeas placiturus in aeuo,

      Coniuge cum propria luce perenne manens.