Venantius Fortunatus carminum libri 7, 14

Altre sezioni


Dum mihi fessus iter gradior prope noctis in umbra,

      Solis in occasu iam fugiente die,

Cum super undarum uiridantes gramine ripas

      Pascua conspexi, pastus et ipse fui.

5

Huc oculis captus uoto ducente trahebar

      Deflectensque uiam prosperiora peto.

Mummolenus enim, qui celsa palatia regis

      Altis consiliis crescere rite facit,

Inter conciues merito qui clarior extat

10

      Quemque super proceres unica palma leuat,

Nobilitate potens, animo bonus, ore serenus,

      Ingenio sollers et probitate sagax,

Cui genus a proauis radianti luce coruscat

      (Moribus ipse tamen uicit honore patres):

15

Huc ergo adueniens epulis expletus opimis:

      Quem uidisse mihi constitit esse cibum.

Fercula magna quidem dapibus cumulata benignis,

      Ac si colle tumens discus onustus erat:

Vndique montis opus, medium quasi uallis habebat,

20

      Quo meliore uia piscis agebat iter.

Ille natans oleum pro undis, pro caespite discum

      Incoluit, cui pro gurgite mensa fuit.

Attamen ante aliud data sunt mihi mitia poma,

      Persica quae uulgi nomine dicta sonant.

25

Lassauit dando (sed non ego lassor edendo)

      Vocibus hinc cogens, hinc tribuendo dapes.

Mox quasi parturiens subito me uentre tetendi,

      Admirans uterum sic tumuisse meum.

Intus enim tonitrus uario rumore fremebat;

30

      Viscera conturbans Eurus et Auster erat.

Non sic Aeoliis turbatur harena procellis

      Nec uaga per pelagus puppis adacta tremit,

Nec sic inflantur uentorum turbine folles,

      Malleolis famulos quos faber ustus habet.

35

Alter in alterius ructabat mole susurros

      Et sine me mecum pugna superba fuit.

Sit tibi longa salus celsa cum coniuge, rector,

      Et de natorum prole uoceris auus.

Laudis honore potens felicia tempora cernas

40

      Et ualeas dulces concelebrare iocos.