Venantius Fortunatus carminum libri 7, 12

Altre sezioni


Tempora lapsa uolant, fugitiuis fallimur horis,

      Ducit et in senium lubrica uita uiros.

Fine trahit celeri sine fune uolubilis axis

      Nec retinet rapidas ad sua frena rotas,

5

Cuncta mouens secum momenta et pondera rerum,

      Donec meta auidos sistere cogat equos.

Sic quoque dissimiles ad finem tendimus omnes,

      Nemo pedem retrahit quo sibi limes erit.

Imperiale caput, regnum trahit, aeque senatum,

10

      Nec spectante die, cum uenit, hora rapit.

Quid sunt arma uiris? cadit Hector et ultor Achilles,

      Aiax in clipeo murus Achaeus, obit.

Quid satis est cupido, gremio quod condit auaro?

      Deliciis refluis Attalus auctus abest.

15

Quis non uersutus recubet dum fine supremo?

      De Palamede potens ars in Vlixe perit.

Forma uenusta fluit, cecidit pulcherrimus Astur,

      Occubat Hippolytus nec superextat Adon.

Non agiles fugiunt; quo terminus instat eundum:

20

      Nam cum fratre celer sorte Quirinus obit.

Quid, rogo, cantus agit? modulis blanditus acutis

      Orpheus et citharae uox animata iacet.

Docta recessuris quid prodest lingua sophistis,

      Qui ualuere loqui curua rotunda polis?

25

Archyta Pythagoras Aratus Cato Plato Chrysippus,

      Turba Cleantharum stulta fauilla cubat.

Quidue poema potest? Maro lysa Menander Homerus,

      Quorum nuda tabo membra sepulchra tegunt?

Cum uenit extremum, neque Musis carmina prosunt,

30

      Nec iuuat eloquio detinuisse melos.

Sic, dum puncta cadunt, fugiunt praesentia rerum,

      Et uitae tabulam tessera rapta leuat.

Est tamen una salus, pia maxima dulcis et ampla:

      Perpetuo trino posse placere deo.

35

Hoc ualet atque uiget, manet et neque fine peribit,

      Hinc quoque post tumulum nascitur almus honor.

Quod superest obitu meritorum flore beato,

      Suauis iustorum fragrat odor tumulo;

Gratius aura fluens quam spiret aroma Sabaeum,

40

      Vincens quae pinguis balsama silua reflat.

Cinnama calta crocus uiolae rosa lilia cedunt,

      Vt similis nullus nare bibatur odor.

Quid quod morte magis uirtus generatur in illis,

      Dumque sepulchra tenent languida membra fouent?

45

Multorum dubiam solidant pia funera uitam

      Et redit ex tumulo uiuificatus homo.

Nobilis urna tegit pretiosa talenta tonantis

      Ac terris recubat quod super astra uolet.

Qui sub amore dei sacro moderamine uiuens

50

      Fit peregrinus humi, ciuis eundo poli.

Denique post illos qui fundamenta coruscant,

      Postque Petri ac Pauli lumina prima fide,

Quis numerus radiat sanctorum sparsus in orbe,

      Quanta columnarum gratia fusa uiget!

55

Per loca, per populos mundo sua sidera praesunt,

      Quidquid ab Oceanis circulus ambit aquis.

Arctos meridies oriens occasus honorat

      Lumina muneribus clarificata suis.

De reliquo nihil est quodcumque uidetur in orbe,

60

      Nam tumor hic totus fumus et umbra sumus.

Cur igitur metu trahitur data uita susurro,

      Nec Fortunato pauca, Iouine, refers?

Tempora lapsa uides neque longa silentia rumpis,

      Me quoque ne recrees ad mea damna taces.

65

Non ita rebar ouans, postquam Germania nostros

      Contulerat uisus, ut resileret amor.

Credideram potius, quantum se tenderet aetas,

      Vt uestri affectus se duplicaret opus.

Heu magis, ut uideo, uota in contraria currunt:

70

      Tempora longantur, sed breuiatur amor.

An quantum ex oculo, tantum tibi corde recedo,

      Et tam longe animo quam sumus ambo loco?

Non ego sic refero, quoniam tibi pectore nector:

      Praedicat hoc aliter mens ubi dulce fouet.

75

Nam cui cara fides animum sociauit amici,

      Quod minus est oculis flagrat amore magis,

Et licet absentem paries locus aula retentet,

      Corde suo illic est, est ubi forma placens.

Prospicit affectu quem uultu non uidet ipso,

80

      Et uox longinqua de regione sonat.

Quid gerat aut ubi sit, tacito dare uerba uidetur;

      Intra se loquitur pectore clausus amor.

Si uolat aura leuis, putat inde uenire salutes:

      Hoc fragor aure refert quod homo mente gerit.

85

Hinc tuus ergo cliens ego, care colende, requiro,

      Absentem faciunt quem loca, non animus,

Qui semper nostro memoralis haberis in ore:

      Scribimus et haec dum, non sine te loquimur.

Affectu studio uoto tua brachia cingo

90

      Atque per amplexum pectora, colla ligo.

Ingrederis mecum pariterque moueris amator,

      Et quasi blanda loquens oscula libo labris.

Ante oculos habeo, sed cara refugit imago,

      Hic quoque quem habeo non retinere queo.

95

Alternis uicibus modo uadis et inde recurris:

      Vix fugis ex oculis, ecce figura redis.

Et cum terga dabis, facies mihi cernitur insons;

      Si pede conuersus, fronte regressus ades.

Saepe etiam uideor dare te pia dicta relatu:

100

      Illic forte taces, hic mihi uerba refers.

Hoc de te minus est, quia prendi non potes absens;

      Nam uelut illic es totus et hic meus es.

Qualiter ambo simul paucis habitauimus horis

      Non fugit ex oculis, dum manet ista dies.

105

Misimus o quotiens timidis epigrammata chartis!

      Et tua, ne recreer, pagina muta silet.

Quis, rogo, reddat eas taciti quas perdimus horas?

      Tempora non reuocat lux leuis atque fugax.

Dic homo note meus: quid agis? quid, amice, recurris?

110

      Si tua rura colis, cur mea uota neges?

Scribe uacans animo, refer alta poemata uersu

      Et quasi ruris agrum me cole uoce, melo;

Per thoraca meum ducas, precor, oris aratrum,

      Vt linguae sulcus sint sata nostra tuus,

115

Pectoris unde seges grauidis animetur aristis,

      Pullulet et nostrum farra nouale ferax.

Nam mihi si loqueris, bone uir, pietatis opimae

      Exsuperas labiis dulcia mella fauis,

Plusque liquore placet quem fert oleagina suco,

120

      Suauius et recreat quam quod aroma reflat.

Cum Aspasio pariter caris patre, fratre Leone

      Longa stante die, dulcis amice, uale.