sylloge cod. Elnonensis 3

Other sections


Magnorum sacrata Deo haec aula uirorum

Membra tenet - meritum titulis et nomina discis -,

Quo generis de fonte fluens non degener heres

Hic, Seruande, iaces, maiorum iuncte sepulchris:

5

Nobilis, eximius sensu uultuque uenustus,

Moribus et gestis ostentans stemma parentum,

Humanus, prudens, acer, conuiua facetus -

Heu, nimium breuiter! Lustris nam quinque peractis

Annum de sexto uoluebant saecla secundum,

10

Vltima cum uitae posuerunt tempora finem. -

Omnipotens Christe, iudex custosque tuorum,

Qui uenies magna cunctis uirtute tremendus,

Perpetuam famulo dominus largire salutem,

Seruandusque sacro seruetur munere semper.