sylloge cod. Elnonensis 1

Other sections


Eheu, quam paruo perfunctus tempore uitae

Fraterno iunctus lateri nec morte reuulsus

Inter maiorum cineres, Sedire, tuorum

Conderis! Octauum tibimet nam currere lustrum

5

Coeperat ac triplicis prope metam uenerat anni,

Cum te summa dies casu decepit acerbo:

Belgarum columen, patriae caput, inclita uirtus,

Nobilitatis apex, regimen regionis, amator

Iustitiae, custos fidei, rationis abundans,

10

Armorum rector, legum moderator, honore

Sublimis, clarus meritis, pietate beatus,

Integer, humanus, largus, districtus eodem

Tete more gerens, quem non uidere superbum

Prospera nec tristem tristis fortuna redegit,

15

Cultor amicorum, spes non lacerta clientum,

Ingenio, uultus <specie>, sermone, nitore

Conspicuus, prudens, patiens, affabilis, altus,

Consilio tectus, tacitus, doctissimus, omni

Virtutum primus studio nullique secundus.

20

Amissum te maesta ducem prouincia deflet,

Castra gemunt, tristi miles torpore nitorem

Negligit armorum, squalent rubigine tela.

Concussi nutant populi, concurritur urbe,

Iustitium ferale sonat: dolor omnibus unus.

25

Prosequitur miseranda parens, cum coniuge nati

Supremo maesti patrem comitantur honore.

Omnipotens Christe - trino nam nomine summum

Credimus esse Deum non solum, sed tamen unum -,

Annue supplicibus solacia promereatur

30

E tumulo ad uitae sacro sermone uocari,

Audiat et uocem, meruit quam Lazarus, atque

In gremiis patrum caelestis praemia regni

Expectat laetus dextraque in parte locetur.