Venantius Fortunatus carminum libri 7, 7

Altre sezioni


Antiqui proceres et nomina celsa priorum

      Cedant cuncta Lupi munere uicta ducis.

Scipio quod sapiens, Cato quod maturus agebat,

      Pompeius felix, omnia solus habes.

5

Illis consulibus Romana potentia fulsit,

      Te duce sed nobis hic modo Roma redit.

Te tribuente aditum cunctis fiducia surgit,

      Libertatis opem libera lingua dedit.

Maestitiam si quis confuso in pectore gessit,

10

      Postquam te uidit spe meliore manet.

Fundatus grauitate animi, quoque corde profundus

      Tranquilli pelagi fundis ab ore salem.

Sed facunda magis plebi tua munera prosunt:

      Tu condis sensus, nam salis unda cibos.

15

Consilii radix, fecundi uena saporis,

      Ingenio uiuax, ore rotante loquax,

Qui geminis rebus fulges in utroque paratus,

      Quicquid corde capis prodere lingua potest.

Pectore sub cuius firmantur pondera regis

20

      Pollet et auxilio publica cura tuo.

Subdis amore nouo tua membra laboribus amplis:

      Pro requie regis dulce putatur onus.

O felix animus patriae qui consulit actus

      Et uiuit cunctis mens generosa uiris!

25

Legati adueniunt, te respondente ligantur

      Et iaculo uerbi mox iacuere tui.

Lancea sermo fuit, quoque uox armata loquentis,

      Auspicium palmae te Sigiberthus habet.

Responsum gentis sensu profertur ab illo

30

      Et uotum populi uox ualet una loqui.

Cuius ab ingenio sortita est causa triumphum,

      Adsertoris ope iustior illa fuit.

Nullus enim poterit proprias ita pandere causas,

      Ceu tua pro cunctis inclita lingua tonat.

35

Nilus ut Aegyptum recreat, dum plenus inundat,

      Sic tu colloquii flumine cuncta foues.

Iustitia florente fauent te iudice leges,

      Causarumque aequo pondere libra manes.

Ad te confugiunt, te cingula celsa requirunt,

40

      Nec petis ut habeas: te petit omnis honor;

In cuius gremio nutritur adepta potestas,

      Quo rectore datus crescere nouit apex.

Quam merito retinet concessos semper honores

      Per quem digna magis culmina culmen habent!

45

Antiquos animos Romanae stirpis adeptus

      Bella moues armis, iura quiete regis.

Fultus utrisque bonis, hinc armis legibus illinc,

      Quam bene fit primus cui fauet omne decus!

Quae tibi sit uirtus cum prosperitate superna,

50

      Saxonis et Dani gens cito uicta probat.

Bordaa quo fluuius sinuoso gurgite currit,

      Hic aduersa acies te duce caesa ruit.

Dimidium uestris iussis tunc paruit agmen;

      Quam merito uincit qui tua iussa facit!

55

Ferratae tunicae sudasti pondere uictor

      Et sub puluerea nube coruscus eras,

Tamque diu pugnax acie fugiente secutus,

      Laugona dum uitreis terminus esset aquis.

Qui fugiebat iners, amnis dedit ille sepulchrum:

60

      Pro duce felici flumina bella gerunt.

Inter conciues meruit te Gallia lumen,

      Lampade qui cordis splendor ubique micas.

Sunt quos forma potens, sunt quos sapientia praefert:

      Singula sunt aliis, sed bona plura tibi.

65

Occurrens dominis ueneranda palatia comples

      Et tecum ingrediens multiplicatur honor.

Te ueniente nouo domus emicat alma sereno

      Et reparant genium regia tecta suum.

Nempe oculos recipit cum te uidet aula redire,

70

      Quem commune ducum lumina lumen habent:

Principis auxilium, patriae decus, arma parentum,

      Consultum reliquis, omnibus unus amor.

Admiranda etiam quid de dulcedine dicam,

      Nectare qui plenus construis ore fauos?

75

Cara serenatum comitatur gratia uultum,

      Fulget et interius perpetuata dies.

Qui satias escis, reficis sermone benignus

      Sepositis epulis sunt tua uerba dapes.

Quis tibi digna loqui ualeat, quem uoce potente

80

      Rex pius ornatum praedicat esse suum?

Sit tibi summus apex illo regnante per aeuum,

      Vitaque sit praesens atque futura colat.