Venantius Fortunatus carminum libri 6, 8

Altre sezioni


Cur mihi tam ualidas innectis, cura, querellas!

      Heu mea uel tandem desere corda, dolor.

Quid reuocas casus? iam me mea sarcina lassat.

      Quod iactare puto, cur duplicatur onus!"

5

Tristius erro nimis patriis uagus exul ab oris,

      Quam sit Apollonius naufragus hospes aquis.

Venimus ut Mettis, cocus illic regius instans

      Absenti nautas abstulit atque ratem.

De flammis ardente manu qui diripit escas,

10

      Ille rati nescit parcere tutus aquis?

Corde niger, fumo pastus, fuligine tinctus,

      Et cuius facies caccabus alter adest;

Cui sua sordentem pinxerunt arma colorem,

      Frixuriae cocumae scafa patella tripes,

15

Indignus uersu potius carbone notetur,

      Et piceum referat turpis imago uirum.

Res indigna nimis, grauis est iniuria facti:

      Plus iuscella coci quam mea iura ualent;

Nec tantum codex quantum se caccabus effert,

20

      Vt mea nec mihi sit participata rates.

Sed tamen auxilium solito porrexit amore

      Qui domini pascens Vilicus auget oues.

Praestitit et gracili pauidus cum lintre cucurri,

      Imbre, euro, fluuio sed madefactus ego.

25

Iactaui reliquos, sequerentur ut inde pedestres,

      Nam si nemo foris, nemo nec intus erat.

Mergere mox habuit cunctos rapiente periclo:

      Naufragii testis nemo superstes erat.

Sic uicinus eram, postquam iactauimus omnes,

30

      Ictibus ut crebris lamberet unda pedes.

"Obsequium" dixi "remoue, modo nolo lauari";

      Sed tamen instabat lympha rigare pedes.

Nauriacum ueniens refero mea tristia regi:

      Risit, et ore pio iussit adesse ratem.

35

Quaerunt, nec poterant aliquam reperire carinam,

      Donec cuncta cohors regia fluxit aquis.

Restitit hic solus praestans solacia Gogo:

      Quod tribuit cunctis non negat ille suis.

Dulcius alloquitur comitem qui Papulus extat,

40

      Vt quamcumque mihi redderet ipse ratem;

Omnia perlustrans uidit sub litore lintrem;

      Nec tamen hic poterat sarcina nostra capi.

Nauriaco interea fecit me stare parumper,

      Ordinat et sumptus quos locus ipse dedit.

45

Quamuis parua ferat, satis est mihi sola uoluntas:

      Est nec parua quidem quam dat amator opem.

Addidit et cum esca mihi pocula gratus amicus,

      In quantum poterat rure parare merum.

Sic mihi iucundam direxti, Papule, proram;

50

      Felix uiue uale, dulcis amice, comes.