Venantius Fortunatus spuriorum appendix 3

Other sections


Christe principium finis lux est uia Christus,

Nomine cuius in almifico semperque beato

Martiali resonant hic ueracissima gesta.

Quis hominum digne ualeat doctissimus umquam

5

Quanti sit meriti praeclarus apostolus iste

Dicere uel prosa uel pulcri carmine metri?

Quo saltem modicis decoretur pagina uerbis.

Tullius atque Maro ueniant, sit lingua facunda

Versibus aut currens aut prosae uellera texens,

10

Non tua, sancte pater, poterunt depromere gesta,

Tellus te Romana, quibus te Gallica tellus

Post Petrum recolunt iuniorem parte secunda,

Cum Petro recolunt aequalem sorte priori.

Beniamita tribus te gessit sanguine claro,

15

Vrbs te nunc retinet Lemouica corpore sancto.

Hinc tibi sit, rex magne, deus, laus gloria, Christe,

Christe caput finisque cluens, pax lux uia, Christe.