Venantius Fortunatus carminum libri 7, 8

Other sections


Aestifer ignitas cum Iulius urit harenas

      Siccaque puluereo margine terra sitit,

Languidior placidas uix pampinus explicat umbras,

      Mollior et glaucas contrahit herba comas,

5

Summissis foliis Phoebi regnante uapore

      Vix sua defendit frigida tecta nemus,

Pabula fastidens fugit aestu bucula saltus,

      Ipse nec afflictis pascitur eruus equis,

Longius expositam linguam canis ore flagellat,

10

      Ilia lassa trahens tristis anhelat ouis:

Forte uiator iter gradiens feruentibus horis

      Vritur accensis sole premente comis.

Qui arescente solo, modico recreetur ut haustu,

      Saepius irriguas anxius optat aquas,

15

Arboris aut tremulae uiridante cacumine fuso

      Frondibus oppositis temperet umbra sitim.

Prosperitate noua si iam prope lucus opacet

      Et uitrei fontis sibilet unda recens,

Huc properans placidis homo laetus sternitur aruis,

20

      Voluit in herbosos et sua membra toros.

Vota secuta tenens gemino refouetur amoeno:

      Hinc leuat umbra diem, hinc fugat unda sitim.

Carmina siqua tenet, cantu modulante recurrit,

      Prouocat et placidos blandior aura sonos,

25

Si sibi forte fuit bene notus Homerus Athenis

      Aut Maro Traiano lectus in urbe foro;

Vel si Dauitico didicit sacra dogmata plectro,

      Psallit honorificum fauce rotante melum.

Tangitur aut digito lyra tibia fistula canna:

30

      Quisque suis Musis carmine mulcet aues.

Sic ego, curarum ualido defessus ab aestu,

      Noscens te saluum fonte refectus agor.

O nomen mihi dulce Lupi, replicabile semper

      Quodque mei scriptum pagina cordis habet,

35

Quem semel inclusum tabulis dulcedinis intus

      Non abolenda uirum pectoris arca tenet;

Thesauros pietatis habens, pretiosa uoluntas

      Producens animo pura talenta suo!

Diuitias quas mundus habet mens aurea uincit

40

      Gemmarumque decus corde micante refert.

Sensus aromaticus suaues diffundit odores,

      Hoc tribuens animae quod bene tura solent.

Melle saporatum refluens a pectore uerbum

      Et sale conditum reddis ab ore sophum.

45

Post tenebras noctis stellarum lumina subdens

      Lucifer ut radiis sic mihi mente nites.

Vt recreat mundum ueniens lux solis ab ortu,

      Illustrant animum sic tua uerba meum.

Cum peregrina meos tenuit Germania uisus,

50

      Tu pater et patriae consuliturus eras.

Quando merebar ouans placidos intendere uultus,

      Mox geminata mihi fulsit in orbe dies.

Conserui quotiens uestro sermone loquellas

      Credidi in ambrosiis me recubare rosis.

55

Omnibus una manens, sed plus tua gratia nobis,

      Vinxit in affectu me properante suo.

Nunc quoque pro magnis quis digna rependat honoris?

      Materia uincor et quia lingua minor.

Sic per ascensum culmen supereminet altum:

60

      Hinc meus urguet amor, hinc tuus obstat honor.

Sed pro me reliqui laudes tibi reddere certent,

      Et qua quisque ualet te prece uoce sonet,

Romanusque lyra, plaudat tibi barbarus harpa,

      Graecus Achilliaca, crotta Britanna canat.

65

Illi te fortem referant, hi iure potentem,

      Ille armis agilem praedicet, iste libris.

Et quia rite regis quod pax et bella requirunt,

      Iudicis ille decus concinat, iste ducis.

Nos tibi uersiculos, dent barbara carmina leudos:

70

      Sic uariante tropo laus sonet una uiro.

Hi celebrem memorent, illi te lege sagacem:

      Ast ego te dulcem semper habebo, Lupe.