Venantius Fortunatus carminum libri 5, 14

Altre sezioni


Cum graderer festinus iter, pater alme Gregori,

      Qua praecessoris sunt pia signa tui,

Quod fertur conuulsa iacens radicitus arbor

      Martini ante preces exiluisse comis,

5

Quae fidei merito nunc stat spargendo medellas,

      Corpora multa medens, cortice nuda manens:

Fletibus huc genitor genetrixque puella,

      Voce implendo auras et lacrimando genas.

Figo pedem, suspendo aurem: mihi panditur ore

10

      Vix per singultus uendita nata suos.

Quaero adhuc: questus perhibet nullo indice furto

      Furti ex obiectu hanc pater ire iugo;

Se uoluisse dare et iurantes ordine testes

      Nomine quemque tenens, nec potuisset egens.

15

Non aderat iudex, erat accusator adurguens:

      Hic ego quid facerem, posse uetante, sacer?

"Si pius hic", dixi, "praesens Martinus adesset,

      Nil permisisset perdere pastor ouem".

Sed tamen inualui recolens te, summe sacerdos,

20

      Spem praecessoris qui pietate refers.

Discute, distringe ac, si sit secus, eripe dulcis

      Et pater adde gregi: hanc quoque redde patri.

Me simul officio famulum tibi, care, subactum

      Protege perfugio, pastor opime, pio.