Venantius Fortunatus carminum libri 5, 8b

Altre sezioni


Carmina diua legens proprioque e pectore condens,

      Participans aliis fit tibi palma, parens.

Haec quoque, quae pridem tribuisti pastor ouili,

      Grates persoluens debite laudo libens.

5

Vos tamen hinc maneant donaria celsa tonantis.

      Qui sacras inopi distribuistis opes.

Quae cum percontare queam, pro munere tanto

      Tunc magis ore meo gratia uestra sonet.

Praesentem famulum Prodomerem, summe sacerdos,

10

      Commendo supplex, dulcis amore pater.

Cui sua concedens iustae moderamine librae

      Crescat honore dei palma futura tibi.