Venantius Fortunatus carminum libri 5, 3

Altre sezioni


Plaudite, felices populi, noua uota tenentes,

      Praesulis aduentu reddite uota deo.

Hoc puer exertus celebret, hoc curua senectus,

      Hoc commune bonum praedicet omnis homo.

5

Spes gregis ecce uenit, plebis pater, urbis amator:

      Munere pastoris laetificentur oues.

Sollicitis oculis quem prospera uota petebant

      Venisse aspiciant, gaudia festa colant.

Iura sacerdoti merito reuerenter adeptus

10

      Nomine Gregorius, pastor in urbe gregis.

Martino proprium mittit Iulianus alumnum

      Et fratri praebet quod sibi dulce fuit.

Quem patris Aegidii domino manus alma sacrauit,

      Vt populum recreet, quem Radegundis amet.

15

Huic Sigibercthus ouans fauet et Brunichildis honori:

      Iudicio regis nobile culmen adest.

Quo pascente greges per pascua sancta regantur

      Et Paradisiaco germine dona metant,

Immaculata pii qui seruet ouilia Christi,

20

      Ne pateant rabidis dilaceranda lupis.

Peruigili cura stabulum sine labe gubernet

      Commissumque gregem nulla rapina grauet.

Muniat inclusos pretiosi uelleris agnos

      Atque soporantes protegat ipse uigil.

25

Florea diuino pinguescat uinea cultu

      Et matura suo sit speciosa botro,

Fructibus aeternis ut compleat horrea caeli,

      Vnde animae uiuo fonte fluenta bibant,

Ne sitis excruciet: digito quam Lazarus udo

30

      Ignem ut leniret, tunc petebatur opem.

Sed magis in gremio Abrahae uernante locandas

      Pastor oues placido ducat ad astra sinu

Vt bene commisso sese duplicante talento

      Introeat domini gaudia uera sui.

35

Laetus agat sub claue Petri, per dogmata Pauli

      Inter sidereos luce micante choros,

Fortis Athanasius, qua clarus Hilarius astant.

      Diues Martinus, suauis et Ambrosius,

Gregorius radiat, sacer Augustinus inundat,

40

      Basilius rutilat Caesariusque micat.

Quorum gesta sequens et dicta fideliter implens

      Perpetuae uitae participatus ouet,

Atque coronatus digna mercede laborum

      Obtineat miles regis in arce locum.