Venantius Fortunatus carminum libri 4, 25

Altre sezioni


Quamuis aetatis senio iam flecteret annos,

      Multorumque tamen spes cito rapta fuit.

Si precibus possent naturae debita flecti,

      Plebs ageret lacrimis hanc superesse sibi.

5

Gaudia quanta inopum tumulo sunt clausa sub isto

      Votaque quot populis abstulit una dies!

Inclita nobilitas genitali luce coruscans,

      Hic properante die Theodechilde iacet.

Cui frater, genitor, coniunx, auus atque priores

10

      Culmine succiduo regius ordo fuit.

Orfanus exul egens, uiduae nudaeque iacentes

      Matrem escam tegmen hic sepelisse dolent.

Vnica res placuit cumulo mercedis opimae:

      Antea cuncta dedit quam peteretur opem,

15

Occultans sua dona suis neu forte uetarent;

      Sed quae clausa dedit. iudice teste docet:

Templorum domini cultrix, pia munera praebens,

      Hoc proprium reputans quidquid habebat inops.

Vna mori sors est et terrae reddere terram:

20

      Felix cui meritis stat sine fine dies!

Actibus his instans, aeterna in luce relata,

      Ter quino lustro uixit in orbe decus.