Venantius Fortunatus carminum libri 4, 24

Altre sezioni


Non hic nostra diu est fugienti tempore uita,

      Quae sub fine breui, uix uenit, inde redit.

Ecce caduca uolant praesentia saecula mundi,

      Sola fides meriti nescit honore mori.

5

Clauditur hic pollens Orientius ille sepultus,

      Cui palatina prius mansit aperta domus.

Consiliis habilis regalique intimus aulae

      Obtinuit celsum dignus in arce locum.

Vir sapiens iustus moderatus honestus amatus

10

      Hoc rapuit mundo quod bene gessit homo,

Sexaginta annis uix implens tempora lucis,

      Coniuge Nicasia, qua tumulante cubat.

Cuius castus amor colit ipsa sepulchra mariti,

      Nec placitura homini se dedit esse dei.