Venantius Fortunatus carminum libri 4, 23

Altre sezioni


Condita sunt tumulo Iuliani membra sub isto,

      Cuius in aeternum uiuere nouit honor,

Mercator quondam, conuersus fine beato,

      Raptus ab hoc mundo crimine liber homo.

5

Collegit nimium, sed sparsit egentibus aurum:

      Praemisit cunctas quas sequeretur opes.

Sollicitus quemcumque nouum prospexit in urbe;

      Hunc meruit ueniens exul habere patrem.

Pascere se credens Christum sub paupere forma,

10

      Ante omnes apud hunc sumpsit egenus opem.

Nec solum refouens, sed dona latendo ministrans

      Amplius inde placet quod sine teste dedit.

Felicem censum qui fratris migrat in aluo!

      Et uiuos lapides aedificare potest.

15

Extulit hunc tumulum genitoris honore Iohannes,

      Qui modo diuinis fungitur officiis.

Qualiter hic uiuo seruiret amore parenti,

      Cum nati pietas ipsa sepulchra colit!