Venantius Fortunatus carminum libri 4, 21

Altre sezioni


Irriguis Auolum lacrimis ne flete sepultum,

      Qui propriis meritis gaudia lucis habet.

Nam si pensentur morum pia gesta suorum,

      Felix post tumulos possidet ille polos.

5

Templa dei coluit, latitans satiauit egentem:

      Plenius illa metit quae sine teste dedit.

Nobilitate potens, animo probus, ore serenus,

      Plebis amore placens, fundere promptus opes,

Non usurae auidus, licet esset munere largus,

10

      Plus nihil expetiit quam numerando dedit.

Nil mercedis egens, merces fuit una salutis:

      Quod minus est pretio, proficit hoc merito.

Luce perenne fruens felix, cui mortua mors est,

      Quem non poena premit, uita superna manet.