Venantius Fortunatus carminum libri 4, 16

Other sections


Quamuis longa seni ducatur in ordine uita,

      Cum uenit extremum, nil ualet esse diu.

Sed quia nemo fugit, nisi terram terra recondat,

      Lege sub hac cunctos sors rapit una uiros.

5

Celsus in hoc humili tumulo iacet Atticus ille,

      Qui dabat eloquio dulcia mella suo,

Impendens placidam suaui modulamine linguam,

      Pacificusque suus sermo medella fuit.

Cuius abundantem uenerata est Gallia sensum

10

      Excoluitque senem semper honore patrem.

Clarus ab antiquis, spes nobilitatis opimae,

      Sufficiens propriis nulla rapina fuit,

Dogmata corde tenens plenus uelut arca libellos,

      Quisquis quod uoluit fonte fluente bibit,

15

Consilio sapiens, animo pius, ore serenus,

      Omnibus ut populis esset amore parens.

Sic uenerabilibus templis, sic fudit egenis,

      Mitteret ut caelis quas sequeretur opes.