Venantius Fortunatus carminum libri 4, 13

Altre sezioni


Quamuis longa dies, breuis hic et hospita lux est;

      Sola tamen nescit uita beata mori.

Hoc igitur tumulo Seruilio clausus habetur,

      Nobilis et merito nobiliore potens.

5

Ipse palatinam rexit moderatius aulam

      Commissaeque domus crescere fecit opes.

Presbyter inde sacer mansit uenerabilis urbi,

      Seruitioque dei libera uita fuit.

Orfanus hic patrem, uiduae solacia deflent,

10

      Vnde magis caelis gaudia uera tenet.

Pontificem genitum uidit dehinc munere Christi;

      Raptus ab orbe quidem laetus ad astra redit.