Venantius Fortunatus carminum libri 4, 12

Altre sezioni


Omnes una manet sors irreparabilis horae,

      Cum uenit extremus lege trahente dies.

Sic furit ira necis neque nos fugit orbita mortis;

      Puluere facta caro est, non nisi puluis erit.

5

Haec tamen insignes animas spes non uacua pascit,

      Quod qui digna gerit de nece nulla timet.

Hoc iacet in tumulo uenerandus Hilarius actu,

      Corpore qui terras et tenet astra fide,

Vir bonus, egregia de nobilitate refulgens,

10

      Inter honoratos germinis altus apex.

Conubio iunctus simili, sed coniuge rapta,

      Stans in amore dei, non fuit alter amor.

Vtilis in propriis, doctus moderamine legis,

      Cuius iudicium pondere libra fuit,

15

Iustitiam tribuens populis examine recto:

      Vendita res pretio non fuit ulla suo.

Funeris officio lacrimans Euantia caro

      Contulit haec genero membra sepulchra suo.