Venantius Fortunatus carminum libri 4, 9

Altre sezioni


Vltima sors auido grauiter properauit hiatu,

      Pastorem rapiens qui fuit arma gregis.

Hoc recubant tumulo uenerandi membra Leonti,

      Quo stetit eximium pontificale caput.

5

Quem plebs cuncta gemens confusa uoce requirit:

      Hinc puer, hinc iuuenis deflet, et inde senes.

Defensoris opem hic omnis perdidit aetas,

      Et quantum coluit nunc lacrimando docet.

Nemo ualet siccis oculis memorare sepultum,

10

      Qui tamen in populo uiuit amore pio.

Egregius, nulli de nobilitate secundus,

      Moribus excellens, culmine primus erat.

Hic pietate noua cunctis minor esse uolebat:

      Sed magis his meritis et sibi maior erat.

15

Quo praesente uiro meruit discordia pacem,

      Expulsa rabie corda ligabat amor.

Ecclesiae totum concessit in ordine censum

      Et tribuit Christo quod fuit ante suum;

Ad quem pauper opem, pretium captiuus habebat,

20

      Hoc proprium reputans quod capiebat egens;

Cuius de terris migrauit ad astra facultas,

      Et plus iste deo quam sibi uixit homo,

Cordis in amplexu retinens et pectore plebem,

      Diceret ut populum se generasse patrem.

25

Namque suos ciues placida sic uoce monebat,

      Confitereris ut hunc ad sua membra loqui.

Ingenio uigilans, diues quoque dogmate Christi,

      Et meruit studio multiplicare gradum.

Largior in donis absens sibi iunxit amantes:

30

      Et quo non fuerat, munere notus erat.

Principibus carus huiusque amor unicus urbis,

      Festinans animis omnibus esse parens.

Lustra decem pollens, septem quoque uixit in annos;

      Mox urguente die raptus ab orbe fuit.

35

Sed quis cuncta canat, cum tot bona solus habebat?

      Nunc uno in tumulo plurima uota iacent.

Haec tibi parua nimis, cum tu merearis opima,

      Carmina Theudosius praebet amore tuus.