Venantius Fortunatus carminum libri 4, 8

Altre sezioni


Si terrena, sacer, quondam tibi cura fuisset,

      Carmine plus lacrimas, quam modo uerba darem.

Sed quia tu mundus nec sunt tibi crimina mundi,

      Nos gaudere mones qui sine morte manes.

5

Antistes pietate calens, uenerande Cronopi,

      Membra sepulchra tegunt, spiritus astra tenet.

Ordo sacerdotum cui fluxit utroque parente:

      Venit ad heredem pontificalis apex.

Hunc tibi iure gradum successio sancta parauit,

10

      Vt quasi iam merito debitus esset honor.

Nobilis antiquo ueniens de germine patrum,

      Sed magis in Christo nobilior merito,

Sic uultu semper placidus ceu mente serenus,

      Pectore sincero frons sine nube fuit;

15

Cuius ab eloquio nectar per uerba fluebat,

      Vinceres ut dulces ore rigante fauos.

Nudorum tu uestis eras, algentis amictus:

      Qui ad tua tecta fugit, tectus et ipse redit.

Diuitias omnes inopum sub uentre locasti,

20

      Vnde tibi semper uiua talenta manent:

Esuriens epulum, sitiens te sumere potum,

      Cernere te meruit tristis et exul opem.

Implesti propriis uiduatam ciuibus urbem

      Videruntque suos te redimente lares.

25

Quam lupus ab stabulis tulerat frendente rapina,

      Te pastore gregis reddita plaudit ouis.

Templa exusta celer reuocasti in culmine prisco,

      Hinc tua sed caelis stat sine labe domus.

Ipse bis octono uixisti in corpore lustro:

30

      Nunc tibi pro meritis est sine fine dies.