Inuida mors, rabido quamuis miniteris hiatu,
Non tamen in sanctis iura tenere uales.
Nam postquam remeans domuit fera Tartara Christus,
Iustorum meritis sub pede uicta iaces.
5
Hic sacra pontificum toto radiantia mundo
Membra sepulchra tegunt, spiritus astra colit.
Ruricii gemini flores, quibus Aniciorum
Iuncta parentali culmine Roma fuit,
Actu mente gradu spe nomine sanguine nexi
10
Exultant pariter hinc auus, inde nepus.
Tempore quisque suo fundans pia templa patroni
Iste Augustini, condidit ille Petri.
Hic probus, ille pius, hic serius, ille serenus,
Certantes pariter quis cui maior erit,
15
Plurima pauperibus tribuentes diuite censu
Misere ad caelos quas sequerentur opes.
Quos spargente manu redimentes crimina mundi
Inter apostolicos credimus esse choros.
Felices qui sic de nobilitate fugaci
20
Mercati in caelis iura senatus habent!