Venantius Fortunatus carminum libri 4, 1

Altre sezioni


Quamuis cuncta auido rapiantur ab orbe uolatu,

      Attamen extendit uita beata diem,

Nec damnum de fine capit cui, gloria, uiuis,

      Aeternumque locum missus ad astra tenet.

5

Hoc igitur tumulo requiescit Eumerius almo,

      Per quem pontificum surgit opimus honor.

Stemmate deducit fulgens ab origine culmen,

      Et meritis priscos crescere fecit auos.

Emicuit populis geminum memorabile donum:

10

      Inde gradu iudex, hinc pietate pater.

Dulcis in eloquio, placidus moderamine sacro,

      In cuius sensu perdidit ira locum,

Alterius motus patienti pectore uicit:

      Vt leuitas laesit, hoc grauitate tulit.

15

Si * ab externis properauit sedibus hospes,

      Mox apud hunc proprios sensit habere lares;

Hic habitare uolens patriis rudis exul ab oris

      Oblitus ueterem huius amore patrem.

Gaudet arrisit, probat is se cernere flentem:

20

      Alterius lacrimas mox facit esse suas.

Partitus cum uentre uices pietate magistra

      Vnde tulit luctus, mox ibi uota dedit.

Pauperibus diues censum transfudit egenis,

      Ante bonus tribuit quam peteretur opem.

25

Semina iactauit centeno pinguia fructu,

      Cui modo de reditu messis adulta placet.

Vnica cura fuit, cunctos ut uiseret aegros,

      Ipse quibus medicus uixit et ipse cibus.

Extulit ecclesiae culmen; quod restitit unum

30

      Venit ad heredem, qui cumularet opus.

Felix: ille abiit, Felicem in sede reliquit,

      Heredis meritis uiuit in orbe pater.