Venantius Fortunatus carminum libri 3, 30

Altre sezioni


Frater amore dei, digno memorabilis actu,

      Pectore fixe meo frater amore dei:

Carpe libenter iter quod ducit ad aetheris aulam:

      Altius ut surgas, carpe libenter iter.

5

Fer patienter onus neque te pia sarcina lasset:

      Vnde manet requies, fer patienter onus.

Subdere colla decet, quia sunt iuga dulcia Christi:

      Quo mereamur opem, subdere colla decet.

Qui sua rura colit solet horrea plena tenere,

10

      Nec ieiunus erit qui sua rura colit.

Per mare nauta uolat quo multa pecunia crescat:

      Mercibus ut placeat per mare nauta uolat;

Non timet ille necem rabie turbante procellae:

      Vt lucretur opes non timet ille necem.

15

Miles ad arma uenit quaerens per uulnera, palmam:

      Vt redeat uictor, miles ad arma uenit.

Proelia sume libens mihi tu quoque, care sodalis:

      Vnde triumphus erit, proelia sume libens.

Quisquis amore uenit nescit se ferre laborem:

20

      Nemo labore iacet quisquis amore uenit.

Carmina parua ferens tibi debita reddo salutis:

      Des meliora, precor, carmina parua ferens.