Venantius Fortunatus carminum libri 3, 29

Altre sezioni


Suscipe uersiculos, Anthimi, pignus amantis,

      Quos tibi sincero pectore fudit amor.

Cum tua blanditus retineret lumina somnus

      Lassaque fecisset membra iacere toro,

5

Dum dubito, pecco nolens uexare quietum:

      Sic mea culpa tui causa soporis erit.

Discedo tacitus, ueluti fur, indice nullo,

      Nec dixi amplectens: frater amate, uale.

Non licuit mandata animo committere caro

10

      Nec tenuit uerbis hora uel una tuis.

Testificor dominum mihi fortiter esse molestum,

      Quod sic abscedo nec tua dicta fero.

Sed cui plura uolens poteram tunc dicere praesens,

      Nunc faciat paucis pagina missa loqui.

15

Haec tamen ante deum rogo te mihi munera praestes:

      Omnibus ut semper, carus ubique mices;

Nemo mihi uestem, denaria nemo ministret:

      Quod dulcedo monet, hoc mihi nemo neget.