Venantius Fortunatus carminum libri 3, 14

Altre sezioni


Carentine, decus fidei, deitatis amice,

      Nomine de proprio care, perennis amor,

Pontificem pollens Agripina Colonia praefert,

      Frugiferis agris digne colone dei.

5

Si uideas aliquos quacumque ex gente creatos,

      Quamuis ignotos mox facis esse tuos.

Quos semel adfectu adstringis pietate paterna

      Vlterius numquam dissociare potes;

Nec subito ueniens ueluti fugitiua recedit,

10

      Sed concessa cito gratia fixa manet.

Verba dei complens sicut te diligis ipsum,

      A te ita diligitur proximus omnis homo.

Vocis apostolicae sectator dignus haberis,

      Quae caros animos praeposuit fidei.

15

Tranquillus placidus mitis, sine nube serenus,

      Cui rabies mundi nil dominare potest,

Pectora cunctorum reficis dulcedine uerbi,

      Laetificas uultu tristia corda tuo.

Pauperibus cibus es, sed et esurientibus esca,

20

      Rite pater populi dando salutis opem.

Aurea templa nouas pretioso fulta decore;

      Tu nites, unde dei fulget honore domus.

Maioris numeri quo templa capacia constent,

      Alter in excelso pendulus ordo datur.

25

Sollicitat pia cura gregis, te, pastor opime,

      Nil lupus ab stabulis quo uigilante rapit.

Tempora longaeuo teneas felicia tractu

      Et per te domini multiplicentur oues.