Venantius Fortunatus carminum libri 3, 12

Altre sezioni


Mons in praecipiti suspensa mole tumescit

      Et leuat excelsum saxea ripa caput:

Rupibus expositis intonsa cacumina tollit,

      Tutus et elato uertice regnat apex.

5

Proficiunt colli quae uallibus arua recedunt:

      Vndique terra minor uergit et iste subit:

Quem Mosella tumens, Rodanus quoque paruulus ambit,

      Certanturque suo pascere pisce locum.

Diripiunt dulces alibi uaga flumina fruges:

10

      Haec tibi parturiunt, Mediolane, dapes.

Quantum crescit aquis, pisces uicinius offert:

      Exhibet hinc epulas, unde rapina uenit.

Cernit frugiferos congaudens incola sulcos,

      Vota ferens segeti fertilitate graui.

15

Agricolae pascunt oculos de messe futura,

      Ante metit uisu quam ferat annus opem.

Ridet amoenus ager, tectus uiridantibus herbis,

      Oblectant animos mollia prata uagos.

Hoc uir apostolicus Nicetius ergo peragrans

20

      Condidit optatum pastor ouile gregi:

Turribus incinxit ter denis undique collem,

      Praebuit hic fabricam, quo nemus ante fuit.

Vertice de summo demittunt bracchia murum,

      Dum Mosella suis terminus extet aquis.

25

Aula tamen nituit constructa cacumine rupis,

      Et monti imposito mons erit ipsa domus.

Complacuit latum muro concludere campum,

      Et prope castellum haec casa sola facit.

Ardua marmoreis suspenditur aula columnis,

30

      Qua super aestiuas cernit in amne rates.

Ordinibus ternis extensaque machina creuit,

      Vt, postquam ascendas, iugera tecta putes.

Turris ab aduerso quae constitit obuia cliuo,

      Sanctorum locus est, arma tenenda uiris.

35

Illic est etiam gemino ballista uolatu,

      Quae post se mortem linquit et ipsa fugit.

Ducitur irriguis sinuosa canalibus unda,

      Ex qua fert populo hic mola rapta cibum.

Blandifluas stupidis induxit collibus uuas,

40

      Vinea culta uiret quo fuit ante frutex.

Insita pomorum passim plantaria surgunt

      Et pascunt uario floris odore locum.

Haec tibi proficiunt quidquid laudamus in illis,

      Qui bona tot tribuis, pastor opime gregis.