Venantius Fortunatus carminum libri 3, 6

Altre sezioni


Cum Salomon coleret generosi encaenia templi,

      Israhel electos fecit adesse uiros:

Leuitas proceres pueros iuuenesque senesque

      Vndique certatim regia pompa trahit.

5

Mactantur uituli, tauri iugulantur ad aras

      Et populi in uotis gaudia caedis erant.

Nunc uero adsurgit ritu placitura beato

      Tempore decurso iustior ara deo:

Prospera quae populis Felix modo festa ministrans

10

      Exsuperat rebus gesta priora nouis.

Conuocat egregios sacra ad sollemnia patres,

      Quo stat uera salus et fugit umbra uetus;

Docti claue Petri caelos aperire petenti

      Ac monitis Pauli noscere clausa poli.

15

Ne lupus intret oues neu morbus inulceret agnos

      Hinc sunt custodes, inde medella gregis;

Quorum uox refluens populo de fonte salutis,

      Vt bibat aure fidem, porrigit ore salem.

Inter quos medios Martini sede sacerdos

20

      Eufronius fulget metropolita sacer;

Plaudens in sancta fratrum coeunte corona

      Et sua membra uidens fortior exstat apex:

Laetius inde caput, quia sunt sua uiscera secum,

      Ecclesiae iuncto corpore crescit honor.

25

Domitianus, item Victorius, ambo columnae,

      Spes in utrisque manens pro regionis ope.

Domnulus hinc fulget meritis, Romacharius inde,

      Iure sacerdotii cultor uterque dei.

En spectata diu, data nunc memoranda per aeuum,

30

      Votis plena piis fulget in urbe dies,

In qua promeruit sua gaudia cernere pastor

      Officioque sacro reddere uota deo;

Tempore qui longo aduentu pendebat in isto

      Despiciens aliud (hoc erat omnis amor),

35

Omnia tuta timens suspecto in tramite uitae,

      Ne prius iret iter quam daret ista deo;

Saepius occultans suspiria lassa trahebat,

      Cederet ut dominus hoc properare decus;

Anxius incerto curarum fasce laborans

40

      Dum uotum spectat, pondera tempus erant.

Sed iam festus adest, soluatur sarcina curae,

      Laetitiae cumulus triste repellat onus.

Prospera dans populis et gaudia larga per urbem

      Felix felici cum grege pastor age.

45

Hinc te pontifices circumdant, inde ministri:

      Cingit te totum hinc honor, inde fauor.

Clericus ecce choris resonat, plebs inde choraulis:

      Quisque tuum uotum qua ualet arte canit.

Tarda fuere tibi, quia fit mora semper amanti;

50

      Res sublimis enim tarda, sed ampla uenit.

Nunc domini laudes inter tua classica canta

      Et trinitatis opem machina trina sonet.

Adde medullata in templis holocausta sacerdos;

      Quo diuturna mices hostia pura deo.