Venantius Fortunatus carminum libri 2, 16

Altre sezioni


Inter Christicolas quos actio uexit in astris

      Pars tibi pro meritis magna, Medarde, patet,

Qui sic uixisti terrenis hospes in oris,

      Vt caelos patriam redderes esse tuam;

5

Exilium tibi mundus erat caenosa cauenti

      Et modo te gaudet ciue manente polus.

Exutus tenebris, uestitus tegmine lucis

      Post obitum frueris liberiore die,

De tellure satus factus possessor Olympi,

10

      Et matrem linquens cum patre laeta tenes:

Humani uictor uitii super astra triumphas

      Atque cremans carnem das animae requiem.

Te inter mundanos uepres gradiente fatemur

      Calcatis spinis promeruisse rosas:

15

Flore refectus ager suaues tibi fundit odores,

      Balsama, tura replent quae paradisus habet:

Cauta per angustum figens uestigia callem,

      Sic dedit arta tibi semita lucis iter:

Lata uoluptatum uia, quae submergit Auerno,

20

      Dulcia carnis alens mortis amara parat;

Hoc numquam sacros flexisti tramite gressus

      Nec potuere tuos praua tenere pedes.

Durum iter ad laudes, grauior uia ducit in altum:

      Quo labor est potior, gloria maior erit.

25

Quae prius incipiam sacri miracula facti,

      Cum, quidquid facias, omnia prima micent

Dum fuit ad superos humano in corpore uita,

      Ex oculis fugiens lux tibi cordis erat.

Si caecus uenit, rapuit palpando salutem;

30

      In mediis tenebris fulsit aperta dies.

Qui uoluit furti causa penetrare latenter,

      Te religante sedet, te reserante fugit.

Fur sine perfectu uoto deceptus inani

      Omnia restituens crimina fraudis habet.

35

Nam semel ut molles carpserunt palmitis uuas,

      Non ualuere gradus inde referre foris,

Nec potuit raptor pedibus subducere praedam,

      Raptori abduxit sed sua praeda pedes.

Ergo suis laqueis coepit miser esse ligatus:

40

      Venerat ut caperet, captus at ipse fuit;

Nec tetigit mustum, sed iniqua mente rotatur:

      Antea quam biberet, ebria turba iacet.

Incepit seruare magis quam ferre racemos

      Et datus est custos qui cupit esse rapax,

45

Donec, sancte, tuis uerbis iussisses abire;

      Vt furtum impleret, doctus ab hoste redit.

Quae manet haec animi pietas, sanctissime praesul,

      Laedentem auxilio qui facis ire tuo?

Tintinnum rapit alter inops, magis improbus ille,

50

      Qui iumentorum colla tenere solet,

Absconditque sinu, feno praecludit hiatum

      Et tenet ipse manu, ne manifestet opus.

Te ueniente, sacer, causas patefecit opertas

      Tinnitu incipiens iam quasi furta loqui.

55

Nil ualet abscondi, nil claudi nilue teneri:

      Facundo strepitu prodidit omne malum.

Pandebat propriam ueluti sub iudice causam,

      Nil de fure timens liberiore sono.

Indicat accusat conuincit damnat acerbat:

60

      Te praesente tamen non licet esse reum;

Absoluis furem solitae pietatis amore,

      Addens et monitus, cautus ut intret iter,

Praecipiens querulam secum portare rapinam,

      Ne uacua tristis spe remearet inops.

65

Hinc tamen, ut potero, cum raptus ab orbe fuisses,

      Quae dederis populis signa uerenda loquar.

Cum pia composito ueherentur membra feretro,

      Substratus meruit caecus habere diem:

Anxius ille sacra lumen suscepit ab umbra,

70

      Et tua mors illi lucis origo fuit;

Dumque sepulchra darent, oculi rediere sepulti

      Et sopor ille tuus hunc uigilare facit;

Cum fugis a mundo, datur illi lumine mundus,

      Te linquente die hunc fugiunt tenebrae.

75

Antiqui uultus lucem stupuere modernam

      Et ueteri fabricae prima fenestra uenit.

Compedibus ualidis alter manicisque ligatus

      Mox tetigit templum, ferrea uincla cadunt.

Tam graue fragmentum (dolor est uel cernere poenam),

80

      Pondera tot miseros sustinuisse pedes!

Si conexa forent, elephantum soluere possent

      Nec poterat rigidos ipse mouere gradus;

Non minus est illi quae subuertente procella

      Litoribus Libycis anchora fracta iacet.

85

Poena quidem grauior cecidit crescente triumpho:

      Vincere rem saeuam gloria maior erat:

Non habuit tot uincla pati miser ille ligatus,

      Sed tua quo uirtus plus mereretur opus.

Cum solidarentur non sic strepuere catenae,

90

      Ceu tinniuerunt, cum crepuere ferae.

Quae fuit illa prius nimiis male uincta catenis,

      Iam tibi, qui soluis, libera dextra fauet.

Lignea uincla gerens alter confugit ad aulam,

      Quae simili merito scissa repente cadunt.

95

Nec mora, uix tetigit sacrati limina templi,

      Fit tonitrus caelis, arma ferendo tibi.

Grandia diuisi ceciderunt pondera ligni,

      Et qui gessit onus corruit ipse simul:

Expauit subito de libertate recepta

100

      Atque magis timuit quando solutus erat.

Quae ratio fuerit, cecidit cur pronus in aruis?

      Gaudia magna quidem saepe timere solent.

Dum stupet unde salus laceris est reddita plantis,

      Admirante animo membra soluta fluunt.

105

Inde uetus mulier, pariter nascente periclo,

      Vulnere naturae mortua membra tulit:

Inclusos digitos morbo numerante tenebat

      Nec poterat ducto pollice fila dare;

Secum nata quidem, sed non sua, dextra pependit,

110

      Corpore iuncta suo res aliena fuit.

Tempore sed tardo est, cum iam spes fracta iaceret,

      Ante tuos tumulos uiuificata manus.

Sic inopinatum commendat gratia uotum:

      Desperata salus dulcior esse solet.

115

Mobilis ergo uenit digitis torpentibus umor

      Et dispensatus fluxit in ungue uigor.

Arida neruorum sese iunctura tetendit

      Agnouitque suum uena soluta locum.

Apta ministeriis incepit palma moueri,

120

      Seruitium discens libera dextra fuit.

Nec tantum profugos pietas tua reddidit artus,

      Reddidit et uictum pensa trahente manu.

Eripuisti aliam simili de peste puellam

      Membraque restituens plus animae tribuis.

125

Desponsata uiro mortali lege iacebat:

      Nunc thalamis Christi uirgo dicata micat:

Sponsa quidem radiat cum uirginitate modesta,

      Spe meliore fruens, nupta tenenda polis.

Nec fructus uteri steriles deperdit onusti:

130

      Flore pudicitiae mater habenda placet;

Acquirit cunctos natum quae non habet unum

      Progeniemque sibi gignit amore dei.

Inde pari morbo deflenda infantia paruae

      In lucem ueniens membra necata trahit:

135

Mors et origo simul misero processit ab aluo,

      Extinctam generans mater anhela manum.

Commendata tuo rediit medicata sepulchro:

      Quod de matre perit, de tumulo recipit.

Dum iacet alter inops, uisu caligine clauso,

140

      Caecus, nec misero lumine lumen erat,

Longa nocte oculos quarto iam mense premebat,

      In lucem obscurus, uiuus imago necis:

Vocibus hunc medicis monuisti tempore somni,

      Tenderet ut uelox ad tua templa gradum.

145

Mox ueniente die, sed non sibi forfice pressa,

      Enituit Christi uertice tonsus ouis.

Detrahit hic crines, nitidos ut haberet ocellos

      Et mercante coma munera lucis emat.

Qui titubante gradu tractus peruenit ad aulam,

150

      Per biduum recubans ante sepulchra fuit;

Tertia lux rediens nocturnas soluerat umbras,

      Et caeco occurrit sic reuocata dies.

Vndique limitae cecidere a fronte tenebrae,

      Sanguinis unda rigat, luminis atra lauat.

155

Sicca lucerna nouo flagrante refulsit oliuo

      Obtinuitque suum lux peregrina locum.

Quid referam mutis qui uerbo uerba dedisti?

      Quod grauat eiciens quod iuuat omne locas.

Cuncta nec enumero, tua me praeconia uincunt:

160

      Etsi non potui, uelle fuisse uide.

En tua templa colit nimio Sigebercthus amore,

      Insistens operi promptus amore tui.

Culmina custodi qui templum in culmine duxit,

      Protege pro meritis qui tibi tecta dedit.

165

Haec, pie, pauca ferens ego Fortunatus amore

      Auxilium posco: da mihi uota, precor.