Venantius Fortunatus carminum libri 2, 15

Altre sezioni


Si Hilarium quaeris qui sit cognoscere, lector,

      Allobroges referunt Pictauios genitum.

Cum populum regeret diuina mente sacerdos,

      Seruabat legis foedera sollicitus.

5

Improbus ut uidit plebes quod scinderet error,

      Graecorum uirus protulit in medium,

Vipereo promunt semper qui ex corde uenena.

      Filius ut dicant quia est creatura dei,

Quis magis auxilium praestat sapientia mundi,

10

      De ingenito genitum quae negat esse deum:

Quam male complexus, cupiens calcare prophetas,

      Arrius infelix cum retinet crepuit.

Egregius doctor, ueterum monumenta secutus,

      Quem Stephanus uidit comprobat esse deum.

15

Victus amore dei contempto principe mundi

      Intemerata fides pertulit exilium.

In patre, qui potens deus est, cognoscere natum

      Diuinis tantum uocibus insinuat.

Perpetuum lumen Christum dominumque deumque

20

      Bis senis populos edocet esse libris.