Martyris egregii pollens micat aula Georgi,
Cuius in hunc mundum spargitur altus honor:
Carcere caede fame uinclis site frigore flammis
Confessus Christum duxit ad astra caput:
5
Qui uirtute potens orientis in axe sepultus
Ecce sub occiduo cardine praebet opem.
Ergo memento preces et reddere uota, uiator:
Obtinet hic meritis quod petit alma fides.
Condidit antistes Sidonius ista decenter,
10
Proficiant animae quae noua templa suae.