Venantius Fortunatus carminum libri 2, 8

Altre sezioni


Laudibus humanis reliquorum corda resultent,

      At mihi de iustis commemorare uacet.

Nam pietatis opus, uictores texere libris,

      Admonet ingenium res ratione duplex:

5

Vna quod est habilem de magnis magna fateri:

      Nam bona qui reticet criminis auctor erit.

Altera causa monet, quoniam succensus amore

      Et meliora cupit qui sua facta legit.

Saturninus enim martyr uenerabilis orbi,

10

      Nec latet egregii palma beata uiri.

Qui cum Romana properasset ab urbe Tolosam

      Et pia Christicoli semina ferret agri,

Tunc uesana cohors domini comprendit amicum

      Instituitque pii membra terenda trahi.

15

Implicitus tauri pede posteriore pependit,

      Tractus in oblicum dilaceratus obit.

Hac ope de terris animam transmisit Olympo;

      O felix cuius funere mors moritur!

Sed locus ille quidem, quo sanctus uincula sumpsit,

20

      Nullius templi fultus honore fuit.

Launebodis enim post saecula longa, ducatum

      Dum gerit, instruxit culmina sancta loci.

Quod nullus ueniens Romana gente fabriuit,

      Hoc uir barbarica prole peregit opus

25

Coniuge cum propria Berethrude, clara decore

      Pectore quae blando clarior ipsa nitet,

Cui genus egregium fulget de stirpe potentum:

      Addidit ornatum uir uenerando deum;

Quae manibus propriis alimonia digna ministrat:

30

      Pauperibus tribuens se satiare cupit.

Indefessa spem Christi per templa requirit,

      Iugiter excurrens ad pietatis opus;

Nudos ueste tegit, sitienti pocula profert:

      Se magis aeterno femina fonte replet.

35

Proficit hoc etiam, quidquid gerit illa, marito,

      Anxia pro cuius uota salute facit,

Dux meritis in gente sua qui pollet opimis,

      Celsus ubique micans nobilitatis ope.

Sed quamuis altum teneat de stirpe cacumen,

40

      Moribus ipse suos amplificauit auos.

Ergo pari uoto maneant in saecula iuncti

      Et micet ambobus consolidatus amor.