Venantius Fortunatus carminum libri 2, 1

Altre sezioni


Crux benedicta nitet, dominus qua carne pependit,

      Atque cruore suo uulnera nostra lauat,

Mitis amore pio pro nobis uictima factus

      Traxit ab ore lupi qua sacer agnus oues,

5

Transfixis palmis ubi mundum a clade redemit

      Atque suo clausit funere mortis iter;

Hic manus illa fuit clauis confixa cruentis,

      Quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum.

Fertilitate potens, o dulce et nobile lignum,

10

      Quando tuis ramis tam noua poma geris!

Cuius odore nouo defuncta cadauera surgunt

      Et redeunt uitae qui caruere diem.

Nullum uret aestus sub frondibus arboris huius,

      Luna nec in noctem sol neque meridie.

15

Tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum,

      Spargis et ornatas flore recente comas.

Appensa est uitis inter tua brachia, de qua

      Dulcia sanguineo uina rubore fluunt.