Venantius Fortunatus carminum libri 1, 20

Altre sezioni


Quamuis instet iter retraharque uolumine curae;

      Ad te pauca ferens carmine flecto uiam.

Captus amore tui numquam memoranda tacebo,

      Te neque praetereo praetereundo locum;

5

Cui quae digna loquar? si syllaba quarta recedat.

      Praemiacum pollens, praemia nomen habes.

Deliciis obsessus ager uiridantibus aruis

      Et naturalis gratia ruris inest.

Condita quo domus est, planus tumor exit in altum,

10

      Nec satis elato uertice regnat apex;

Qua super incumbens locus est deuexus in amnem,

      Florea gemmato gramine prata uirent:

Leniter adpulsus quotiens insibilat Eurus,

      Flexa supinatis fluctuat herba comis.

15

Hinc alia de parte seges flauescit aristis,

      Pinguis et altricem palmes opacat humum.

Piscibus innumeris non deficit unda Garonnae,

      Et si desit agris fruges, abundat aquis.

Sed te quaerebant haec munera tanta, Leonti:

20

      Solus defueras qui bona plena dares.

Nam quod pulchra domus, quod grata lauacra nitescunt,

      Consolidatorem te cecinere suum.

Vt tamen acquirant adhuc fabricanda decorem,

      Temporibus longis haec tua dona regas.