Munera parua nimis, pia, suscipe quaeso libenter,
Quae magis ipsa decens munus in orbe micas.
Fluctibus e mediis ut haec daret insula uobis,
Oceanus tumidas murmure pressit aquas.
5
Quae loca dum uolui properans agnoscere ponti,
A Borea ueniens reppulit unda furens;
Prosperitas ut uestra tamen se plena probaret,
Obtulit in terris quod peteretur aquis.