Venantius Fortunatus carminum libri 1, 15

Altre sezioni


Inter quos genuit radians, Aquitanicus axis,

      Egregiis meritis culmina prima tenes.

Ciuibus ex Gallis supereminet alta potestas:

      Tu potior reliquis et tibi nemo prior.

5

Praecedis multos nulli minor atque secundus,

      Nec superest aliquid quod dare possit honor.

Qui, cum se primo uestiuit flore iuuentus,

      Paruus eras annis et grauitate senes;

Versus ad Hispanas acies cum rege sereno,

10

      Militiae creuit palma secunda tuae.

Cuius primitiae tanto placuere relatu,

      Vt meritis esset debitus iste gradus;

Nec poterant subito tibi culmina celsa parari

      Haec, nisi digna tuum promeruisset opus.

15

Nobilitate potens praecellis, papa Leonti,

      Clarus ab antiquis, si numerentur aui:

Nam genus et proaui uel quicquid in ordine dicam,

      Per proceres celsos currit origo uetus.

Tempora diffugiunt et stat tamen aula parentum

20

      Nec patitur lapsum te reparante domus.

Nobilitas longos non inclinauit in annos,

      Cui magis ascensum proles opima dedit;

Inclita progenies ornauit luce priores,

      Heredis radio splendet origo patrum;

25

De radice sua uestita est flore uetustas,

      Quam merito uestrae laudis obumbrat honor;

Quamuis non aliquis potior modo possit haberi,

      Tu tibi praecedis amplificando patres.

Emicat altus apex generosa stemmata pandens,

30

      Cuius apud reges unica palma patet.

Ecclesiae nunc iura regis, uenerande sacerdos:

      Altera nobilitas additur inde tibi.

Pontificalis apex quamuis sit celsus in orbe,

      Postquam te meruit, creuit adeptus honor.

35

Aula dei et pastor uicibus sibi praemia reddunt:

      Illi tu ornatum, spem dedit illa tibi.

Munere diuino pariter floretis utrique:

      Tu mercede places, illa decore nitet.

Tertius a decimo huic urbi antistes haberis,

40

      Sed primus meritis enumerandus eris.

Templa uetusta dei reuocasti in culmine prisco,

      Postque suum lapsum nunc meliora placent;

Flore iuuentutis senio fugiente coruscant

      Et tibi laeta fauent, quo renouante uirent.

45

Vt tu plus ageres, incendia tecta cremarunt

      Et nunc laude tua pulchrius illa micant,

Nullaque flammicremae senserunt damna ruinae,

      Quae modo post ignes lumine plena nitent.

Credo quod ex sese uoluissent ipsa cremari,

50

      Vt labor ille tuus haec meliora daret:

Post cineres consumpta suos tenuesque fauillas

      Sic solet et Phoenix se renouare senes.

Instaurata etiam sacri est baptismatis aula,

      Quo maculas ueteres fons lauat unus aquis.

55

Ecce beata sacrae fundasti templa Mariae,

      Nox ubi uicta fugit semper habendo diem.

Lumine plena micans imitata est aula Mariam:

      Illa utero lucem clausit et ista diem;

Nec solum hic, sed ubique micant tua templa, sacerdos,

60

      Inter quae plaudens Santonus illa docet.

Qui loca das populis, ubi Christum iugiter orent,

      Vnde salus ueniat te facis esse uiam;

Ecclesiaeque domus crescente cacumine pollet

      Et probat esse tuum, quod modo culta placet.

65

Fecisti ut libeat cunctos huc currere ciues

      Et domus una uocet quicquid in urbe manet.

Ornasti patriam cui dona perennia praestas,

      Tu quoque dicendus Burdegalense decus:

Quantum inter reliquas caput haec super extulit urbes,

70

      Tantum pontifices uincis honore gradus;

Inferiora uelut sunt flumina cuncta Garonnae,

      Non aliter uobis subiacet omnis apex.

(Rhenus ab Alpe means neque tantis spumat habenis,

      Fortior Hadriacas nec Padus intrat aquas;

75

Danuuius par est, quia longius egerit undas:

      Haec ego transcendi: iudico nota mihi.)

Muneribusque piis dotasti altaria Christi,

      Cum tua uasa ferunt uiscera sancta dei.

Nam cruor et corpus, domini libamina summi,

80

      Rite ministerio te tribuente uenit.

O felix cuius ditat pia templa facultas,

      Cui res ista magis non peritura manet!

Non aerugo teret mordaci dente talentum

      Nec contra haec fures arma dolosa mouent;

85

Et data res uiuit, facit et bene uiuere dantem:

      Cum moritur terris, ducitur inde polis.

Haec possessor habet quicquid transmiserit ante:

      Sola tenet secum quae prius ire facit.

Haec tibi templa dabunt et uasa sacrata, sacerdos,

90

      Et quicquid reliquum nec numerare queo.

Ecclesiae columen per tempora longa gubernes

      Et mercede pia fructus ubique mices.

Cogor amore etiam Placidinae pauca referre,

      Quae tibi tunc coniunx, est modo cara soror.

95

Lumen ab Arcadio ueniens genitore refulget,

      Quo manet augustum germen, Auite, tuum;

Imperii fastus toto qui rexit in orbe,

      Cuius adhuc pollens iura senatus habet.

Humani generis si culmina prima requiras,

100

      Semine Caesareo nil superesse potest.

Sed genus ipsa suum sensus moderamine uicit,

      Cuius ab eloquio dulcia mella fluunt,

Cara serena decens sollers pia mitis opima

      Quae bona cuncta gerit, quicquid honore placet;

105

Moribus ingenio meritorum luce coruscans

      Ornauit sexum mens pretiosa suum.

Plurima cur referam, quantis sit praedita rebus,

      Quae potuit uotis nupta placere tuis

Augeat haec uobis uitam cui templa dedistis

110

      Culminibusque suis culmina uestra tegat.