Venantius Fortunatus carminum libri 1, 13

Altre sezioni


Quantus amor domini maneat tibi, papa Leonti,

      Quem sibi iam sancti templa nouare monent!

Eutropitis enim uenerandi antistitis aula

      Corruerat senio dilacerata suo,

5

Nudatosque trabes paries uacuatus habebat,

      Pondere non tecti, sed male pressus aquis:

Nocte sopore leui cuidam ueniente ministro

      Instauratorem te docet esse suum.

Pro mercede tui meruit magis ille moneri;

10

      O felix de quo fit pia cura deo!

Nunc meliore uia uiruit renouata uetustas,

      Et lapsae fabricae flos rediuiuus adit.

Aetas accessit, sed haec iuuenescit honore;

      Vnde senes fieret, iunior inde redit.

15

Hic scalptae camerae decus interrasile pendit;

      Quos pictura solet, ligna dedere iocos.

Sumpsit imagineas paries simulando figuras:

      Quae neque tecta prius, haec modo picta nitent.

Vrbis Santonicae primus fuit iste sacerdos,

20

      Et tibi qui reparas iure priora dedit.

Cum sua templa tenet sanctus habitando quiete,

      Instauratori reddet amore uicem.