Venantius Fortunatus carminum libri 1, 9

Altre sezioni


Cultoris domini toto sonus exiit orbe

      Nec locus est, ubi se gloria celsa neget:

Sed cuius meritum scimus percurrere mundum,

      Huius ubique uiri surgere templa decet.

5

Ecce beata nitent Vincenti culmina summi,

      Munere martyrii qui colit astra poli,

Promptus amore pio quae papa Leontius olim

      Condidit eximio consolidata loco.

Nomine Vernemetis uoluit uocitare uetustas,

10

      Quod quasi fanum ingens Gallica lingua refert:

Auspicii praemissa fides erat arce futura,

      Vt modo celsa domus staret honore dei.

Hic etiam sanctus, domini suffultus amore,

      Virtutis summae signa tremenda dedit.

15

Nam cum templa dei praesul de more dicauit,

      Martyris aduentu daemonis ira fugit;

Redditur incolomis quidam de peste maligna,

      Cui uidisse pii templa medella fuit.

Emicat aula potens diuino plena sereno,

20

      Vt merito placeat hic habitare deo.

Nunc specie suadente loci ac uirtutis honore

      Euocat hic populos hinc decus, inde salus.

Qui plebem accendit uenerandae conditor arcis.

      Talibus officiis praemia iusta metet.