Venantius Fortunatus carminum libri 1, 7

Altre sezioni


Discite, mortales, fidei nihil esse quod obstet,

      Cum sacra templa dei flumine fixa manent:

Pulchra per angustos ut surgeret aula meatus,

      Etsi mons uetuit, praebuit unda locum:

5

Vt famularetur domui uaga lympha supernae

      Cursibus, antiquas ars noua subdit aquas.

Cum Baudegunde quo mente Basilius una

      Hoc renouans priscum reddit et auget opus.

Sic, Martine, tuus honor amplus ubique meretur.

10

      Vt loca nulla negent, quo tibi festa sonent.

Talibus officiis pacatus, opime sacerdos,

      Quorum uota uides, redde benigne uicem.