Venantius Fortunatus carminum libri 1, 2

Altre sezioni


Quisquis ad haec sancti concurris limina templi,

      Si uenias supplex, hic prece sumis opem.

Quam sacer antistes Vitalis condidit arcem,

      Culmine quae celso est tempore ducta breui:

5

Fundauit, struxit, dotauit, deinde dicauit

      Et meruit templi soluere uota sui.

Quo ueneranda pii requiescunt uiscera Petri,

      Qui meruit solus claue ligare polos:

Paulus apostolica simul hac retinetur in aula,

10

      Seductor quondam qui modo doctor ouat:

Hanc sacer Andreas propriam sibi uindicat arcem

      Et cum fratre pio participata regit;

Haec sua tecta replet Laurentius igne sereno,

      Cui pia flamma dedit luce perenne diem;

15

Vitali domus ista placet, qui uiuus harenis

      Defossus meruit perdere mortis iter:

Sunt loca Martini qui texit ueste tonantem:

      Ne magis algeret, se spoliare dedit;

Ecce Vigili arx est quem rustica turba peremit:

20

      Vnde mori uoluit, mors magis ipsa fugit;

Incolit haec pariter Marturius atque Sisennus,

      Quos genus atque fides et tenet una salus;

Sanctus Alexander felixque Cicilia pollent,

      Quos meritis omnes una corona manet.

25

Haec bonus antistes Vitale urguente Iohannes

      Condidit egregio uiscera sancta loco.

O nimium felix, aeternum in lumen iture,

      Cuius uita suo proficit ista deo!