Venantius Fortunatus carminum libri 1, 1

Other sections


Antistes domini, meritis in saecula uiuens,

      Gaudia qui Christi de grege pastor habes:

Cum te Vitalem uoluit uocitare uetustas,

      Nouerat aeternum te meruisse diem;

5

Dignus apostolica praefulgens mente sacerdos,

      Qui sacer Andreae tam pia templa locas.

Quam bene pro meritis domini consedit in aula,

      Per quem digna deo est aedificata domus!

Sumpsisti a domino culmen cui culmina condis:

10

      Qui tibi digna dedit reddis honore uicem.

Emicat aula potens, solido perfecta metallo,

      Quo sine nocte manet continuata dies.

Inuitat locus ipse deum sub luce perenni,

      Gressibus ut placidis intret amando lares.

15

Qui loca das populis, dominum quo semper adorent,

      Vt capiant ueniam te facis esse uiam.

Gratia mens animus bonitas dilectio plebis

      Et gradus et pietas te dedit esse patrem.

Prosperitas se uestra probat, quae gaudia supplens

20

      Intulit egregios ad tua uota uiros.

Dux nitet hinc armis, praefectus legibus illinc:

      Venerunt per quos crescere festa solent.

Ne tibi desit honor, populum deus auxit opimum,

      Qui uidit sensum hoc uoluisse tuum.

25

Mysterium fidei compleuit uota petenti:

      Felix cui dominus quae cupis ipsa uehit!

Plurima diuino celebres sollemnia dono

      Atque dei florens templa locanda colas.