Hactenus in bibulis fixa stetit anchora terris,
Otia lenta trahens et inerti dente quiescens,
Leniter alludens dum sibilat aura soporem
Et nos umbra tegit uiridante crepidine ripae:
5
Ecce serena dies rutilata crepuscula profert
Et pelagus rate nauta petit; iam soluo rudentes
Litus harundineum linquens, leuo carbasa uentis.
Ante per Hadriacas spumas dare uela uidebar
Turbine raptus aquae per murmura rauca fragoris
10
Cum duce Sulpicio, bene cuius ab ore uenusto
Martini sacros dulcis stilus edidit actus:
Quos ego sub geminis claudo pede curro libellis,
Infimus egregii contexens gesta patroni;
Rursus in Oceanos uideor mihi tendere fluctus,
15
Maius iter gradiens, ubi se uada glauca relidunt
Et crescit terrore timor rate nube profundo.
Dum tamen alta peto, resonet mihi Gallus in aure
Gesta beata uiri, quo mitiget unda tumorem
Et sermone uiam releuet sale fabula dulcis.
20
Deferor ecce freto, fugiunt et litora uisum.
Remiget hic Gallus, Martinus uela gubernet,
Flamina Christus agat, portum quibus unda reducat.
Nunc quoque gesta sacri, dum nauigo, nauta loquatur.
Mensibus hibernis, dum Bosphorus alligat undas
25
Et liquidos campos uetat imber arare carinis
Oceanusque negat commercia ferre Britannis,
Cum sata sub rigido sua germina frigore celant
Ac penetrante gelu liget unda et herba liquescit,
Astitit ante fores orans uestem aeger egenus:
30
Lingua ligata gelu nec solueret ore loquellas.
Vt tegeretur inops, sacer imperat ergo ministro.
Ipse remota petens populi caret arte tumultu.
Comperit ut sanctus nihil accepisse trementem,
Exuitur tunica algentemque obtexit amictu;
35
Quam sine teste dedit latitans et abire coegit.
Ecce minister adest rogitans procedere sanctum,
Sed sacer ante monet uestiri tegmine nudum.
Haec memorante pio stupidus hebet archidiacon:
Quid faceret, nudum dum non ibi cerneret ullum?
40
Noscere nec poterat residente antistite nudo
Qui tunicae interius non inspiciebat amictum,
Amphibalo exterius dum membra obtecta laterent.
Angit in ancipiti, quod hoc aenigma beati?
Quaestio tanta ligat neque problema soluit egeni.
45
Tunc ait ipse sacer: "mihi tegmen defer abollae,
Nec pauper defit qui uestibus indiget illis".
Succensus grauiter tegimen fert uile minister,
Ante pedes iactans ait: "en sine paupere uestem".
Induitur sancto hirsuta bigerrica palla,
50
Vix cui digna foret stola lactea et aurea fulua;
Processit tum summus honor, sed pauper amictu,
Despectus tunica, caelesti in sede senator.
Interea populis ceremonia sancta retractans
Cum holocausta sacrae manibus benediceret arae,
55
Protinus a capite emicuit globus ignis amici,
Lambens colla comasque, et flamma benigna uolabat
Tactu mollis, honore potens, splendore coruscans,
Crine ornans, meritum prodens, pro tegmine fulgens,
Praebuit obsequium minus impendente ministro,
60
Gesta occulta index in lucem lumine mittens.
O diues pauper, tunica contente nec una,
Qui nec habes aliam neque uis retinere uel ipsam,
Dum superesse putas uestitum simplicis usus,
Cui grauis est uel palla leuis, dum clamat egenus:
65
Tegmine pro nudi cupiens procedere nudus
Nec partiris opem, sed totum cedis egenti,
Haec tua sola putans, petitus si nulla negasses,
Vt magis esses inops, inopi dum cuncta dedisses;
Nec puduit, uerecunde pater, sine ueste sedentem,
70
Sed nihil erubuit pietas impensa fidelis
Nec minimum retinens, fieret quo maior honore.
Est mihi uelle loqui speciosa negotia nudi,
Sed rapiunt auidum reliquarum insignia rerum.
Dum recubaret humo fluitans Euantius aeger
75
Fessus et extremus cum iam super halitus iret,
Pontificem precibus celer euocat, ut properaret
Et uia coepta sacri fieret sibi uita reducti.
Nec cunctatus iter Martinus adire uiator
Vix medium spatium emensus gradiente senecta
80
Ante salutis opem misit, quam uisus adesset,
Atque medella aegro data nuntiat ire beatum,
Significans etiam cursor medicina sequentem.
Dum pede tardat heros, praecessit cura uolatu
Aduentusque pii fert aura salubris odorem,
85
Vt cito succurrant, unguenta per aera tranant.
Sol ueluti radiis dat longius ore calores,
Sic Martinus opem et quo non est exhibet arte.
Admiranda nimis res est, ubi peste fugata
Antea quam medicus pulsum tenet, exilit aeger
90
Obuius occurrens sancto obsequiumque rependit.
Duxit et ipse domum qui se sibi luce reduxit,
Nunc alacer saltu, recubans paulo ante grabatto.
Interea miris Euantius actibus expers
Supplicat incolumis, domui ut mora crastina tardet:
95
Hospitis et tanti tenet una diecula uultum,
Sed mora tum fuit haec occasio danda salutis.
Ilico percutitur puer atro dente chelydri
Membraque percussi distenderat ira ueneni.
Cum spatium uitae mors importuna negaret
100
Flebile et in toto regnaret corpore uirus,
Exposuit puerum ante pedes Euantius almi,
Omnia confisus Martinum posse mereri.
Sanctus enim tactu mox singula membra pererrat
Atque manu medica morientia uiscera palpat.
105
Inde super uulnus, qua bestia fixerat ictum,
Vt posuit digitum, fluit undique uena ueneni
Et repedauit iter dederat qua uipera uirus.
Hinc sacer inspiciens collecta tabe tumorem,
Pollice subducto quam fuderat ulcere serpens
110
Cuncta ueneni uis per hiatum uulneris exit.
Sanguine concreto stillans, uelut ubere caprae,
Turgida plaga necem uomuit de uulnere filans,
Concretam saniem uena saliente relaxans.
Effert uirus iners refluente canale liquorem
115
Et data letiferum reuocat retro fistula riuum.
Expugnante fide morsus uim perdidit anguis
Et quia non perimunt perierunt arma ueneni.
Stat puer incolumis, remanet neque pallor in ore.
Miratur famulum dominus, stupet et domus omnis
120
Currere seruitio quem crederet ire sepulchro.
Hinc pius antistes, loca singula more requirens,
Hispidus occurrit raedae fiscalis amictu.
Quo iumenta, sacri dum pallia pendula cernunt,
Feruida subductum rapuere per inuia currum.
125
Dimissis auriga rotis et miles habenis
Martinum flagris et fustibus urguet iniquis.
Sed de caede uiri pecudi datur ultio tristis.
Ipse tamen patiens, iaculorum grandine pressus
Atque flagellantum dum debacchatur erinys,
130
Vulnera nulla refert manibus nec ab ore susurros.
Hinc grauius cruciat caedentem ignobilis ira,
Hic quia dum tolerat, se irridi computat alter,
Et magis ille furit, dum sustinet iste libenter.
Interea ad raedam redeunt grassante querella,
135
Dum satiat uindicta famem lymphatilis irae.
Mulas ire monent qua publicus aduocat agger.
Voce premunt et fuste dolant lacerantque flagello,
Sed neque compulsae rapiunt iuga lora quadrigae:
Fixa manent nec fessa mouent uelut aerea signa,
140
Ceu liquefacta nouo se glutine terra ligasset,
A putre ut credas animalia puluere nexa.
Agnouere uiri se numinis arte teneri.
Accurrunt celeres, inquirunt nomen euntis,
Martinum inueniunt a se crudeliter actum.
145
Confusi, flentes, rubricante pudore reclini
Ante pedes sancti sternuntur et ore precantur,
Vt ueniam errori tribuat, sinat ire ligatos.
Quos tamen ante sacer praedixerat esse retentos.
Rem probat, ulcus amat, ueniam dat, abire perorat.
150
Quos uirtus uinxit, pietas mollita resoluit.
Ore pependit iter: uerba artant, uerba relaxant,
Et iuga frena rotas mulas auriga recepit.
Carnutis hinc etiam dum praetereundo ueniret,
Ethnica per campos passim obuia turba fluebat,
155
Excita amore sacri, licet et non crederet ipsi,
Ad speculare nouum concurrens undique uisu,
Cum necdum his Christi radiaret honore character
Nec sacra uerbigeni flueret super unda Tonantis.
At Martinus ouans, domino reserante profunda,
160
Sensit adesse locum quo fertile surgeret aruum.
Incipit alloquiis fera pectora cultor arare:
Ore sacer nitido dumosa noualia purgans,
Proscindens, iterans, bis terque quaterque resulcans
Paulatim ad fructus stupidos animauerat agros.
165
Hinc rudibus populis Christi noua semina iactat;
Sensibus humanis lactantia germina surgunt,
Leniter et rigidis coalescunt gramina sulcis.
Quid faceret sanctus turbis coeuntibus amplis,
Messe in tam multa ueniens operarius unus?
170
Excolit includit serit inserit alligat ambit.
Interea mulier defuncto pendula nato
Bracchia distendens offert ante ora cadauer,
Funeris increpitans misero fera cantica planctu;
Dum dolor ad lacrimas trahit, haec uix explicat ore:
175
"Fortis amice dei, toto uenerabilis orbe,
Quem semper lamenta mouent pietate propinqua,
Ardens quid cupiam corpus tibi nuntiet algens.
Ecce obiit miserae mihi filius ubere raptus,
In quo mater eram: nec spes neque restitit heres:
180
Occubuit genitus, cecidit domus et mihi fructus,
Nulla remanserunt uteri solacia duri
Nec superest quod dulce uocem, quo fessa reclinem,
Vbere quod recreem: totus perit ordo parentis.
Qui restas, precor, adfer opem medicamine uerbi,
185
Redde genus nec sit matris mihi nomen inane;
Ni suboles redeat, secum mea funera ducat".
Adiuuat hanc populus clamans: "sacer, adnue uotis"
In cunctis uox una tonat, "miserere precanti".
Tum pius antistes, genibus profusus in aruis,
190
Sternitur ante oculos domini, pro plebe satagens,
Vt mereretur ouem, per quam grex plurimus esset.
Adnuit omnipotens, famulo dans culmen honorum.
Mox bonus ore preces orator misit in aures,
Ordine disposito postquam se oratio complet,
195
Erigitur senior, simul infans uiuificatur
Porrigiturque suae populo sub teste mamillae.
Fit fragor et populi noua pectore uota uolutant,
Mirantes hominem leti mutasse uigorem,
Et qui in morte manet morti sua iura tulisse.
200
Inde cateruatim Christum dominumque deumque
Confessi exorant fieri se lege beati.
Fit subito in campis populus catechumenus omnis:
Non templa expectant nec claustra dicata sacelli
Ecclesiaeque typum campus generosior explet,
205
Quodque solet tectis pratis adhibetur apertis.
Vnica mors pueri sic uitae parturit agmen,
Dumque unus terrae rediit, plebs astra recepit:
Sub duce Martino felix exercitus hic est.
Dum regeret princeps data iura Valentinianus,
210
Romuleis opibus mundo famulante superbus.
Tum pia causa sacrum comitatum compulit ire.
Quem, quia praesensit se posci talia Caesar
Quae nollet praestare. uirum iubet arce repelli
Et uetat a foribus penetrare palatia iustum.
215
Instat ad haec uxor, cui tunc erat Arrius auctor.
Sed sacer ut uidit tali se fraude repelli,
Hinc aula exclusus redit arma domestica sumens,
Contegitur saetis respergitur atque fauillis.
Ordine miles agens remouet potumque cibumque.
220
Nocte dieque uacans orandi iugiter usu.
Septimus ergo dies aderat. quo sanctus amore
Fortia castra mouens his desudabat in armis:
Quo angelus assistens iubet ire palatia iustum.
Fretus in auxilio Martinus pergit ad arcem.
225
Limine nullus obest. ad principis ora perintrat.
Qui sanctum inspiciens, quod adesset frenduit ore
Atque astante pio solio neque surgit ab alto.
Regalem sellam mox ignibus ardor oberrat
Et uaga flamma natat qua molle sedile coruscat.
230
Vndique fusa furens, sed culpae Caesaris ultrix,
Ceruicis durae soluens ardore rigorem.
Inde flagella cocunt, hinc regem incendia caedunt,
Vapulat et rapidis flammis augusta potestas.
Hinc celer exiluit rapiens se Caesar et ardens,
235
Martini genua amplectens pedibusque uolutans.
Sicque superbum hominem se agnoscere poena coegit,
Vilia regna probans et celsa cacumina curuans,
Imperiale caput sancti ad uestigia subdens.
Nec spectare preces patitur reuerentia iusti:
240
Praestitit ante tumens, quam supplex danda rogasset.
Regia rite parans conuiuia saepe beato
Obtulit inde fauens abeunti munera princeps;
Paupertate potens sed reppulit omnia sanctus
Donaque despiciens meruit plus principe ab ipso,
245
Tanto maius habens quanto minus ambit auarus.
Omnia sunt soli qui nulla requirit habenda.
Hinc quoque Romuleam regeret cum Maximus arcem,
Vir capiens apicem per publica gesta triumphis,
Saepius hic sanctum per celsa palatia ducit,
250
Hoc toto sermone loquens de luce futura,
Quis sit honor iustis, laus gloria palma corona.
Nec regina pedes cessat lacrimosa rigare,
Sternens membra solo, suspendens gaudia uoto.
Inde precatur ouans, conuiuia ut ipsa pararet:
255
Obtinet hoc bonitas quod non ualet alta potestas.
Ipsa manu sellam posuit mensamque parauit,
Dans manibus lymphas rursus regina ministrat
Laeta modesta suis palmis quas coxerat escas.
Quo residente sacro stetit illa immobile planta,
260
Fercula subducens et pocula porrigit ipsa,
Vna ministra uiro suffecit ad omnia soli.
Cenula finiuit, sed adhuc regina satagit
Fragmina, reliquias, crustas et frusta recondens,
Omnia praeponens haec imperialibus escis.
265
Hoc Martinus agit quo clausos carcere laxet,
Exilio ductos laribusque reducat auitis.
Sed tibi, sancte pater, minus est Augusta quod explet:
Hoc magis obsequio creuit regina peracto.
Est locus in Toronum fine et confine Biturgum,
270
Incola quem uicum uocitauit Claudiomagum:
Mansio forte fuit Martino praetereunti,
Ecclesiae domini qua secretalia pollent.
Virgineique chori sancto abscedente requirunt,
Quo stetit aut sedit, iacuit genua atque reflexit:
275
Lambunt cuncta simul uel ad oscula singula ducunt,
Diuisere sui ueneranda stramina lecti
Atque leues paleas uirtutis pondere pensant.
Quam tetigit stipulam sanctus, non ibat inanis:
Denique post fragilis confregit fortia culmus.
280
Nam grauiter quendam ut rabiens inuaserat hostis
Et truculentus agens erroris spiritus iret,
Dum rapiendo rotat uaesano cardine praedam,
Hunc suspensa uiri collo fistuca fugauit
Immanemque hostem palearis arista remouit.
285
Tibia fruge ferax laruam iaculata sagittat
Et stipula exilis quasi dura falarica fixit.
Nec sic ullius ferri expauisset acumen,
Spicula nec tantum timuisset missa per arcum,
Lubrica pinnigero uenientia tela uolatu;
290
Parthica ceu timidum si transfodisset harundo,
Plaga ut uicino grauius lacerasset ab ictu,
Stramina sic metuit trepidans adamantinus hostis.
Ac uelut ex stipulis coqueret se flamma camini
Vir stetit incolumis fugiente uolucriter umbra,
295
Deserit et praedam lupus ingens et leo frendens.
Inde reuertenti Treuerorum ex urbe beato
Obuia forte datur medio fera bucula campo,
Quam daemon dorso incumbens agitabat anhelo,
Pendulus aerio quatiens auriga flagello,
300
Pestifer arte noua cursor, boue nempe ueraedo,
Cornigeri pecudis propulsor mulio tristis,
Exagitator iners, residens per terga bubulcus.
Hic ubi millimodas animalis adegerat iras,
Ibat ubique fero furibunda iuuenca ministro,
305
Sub tortore graui per curua, per inuia cursans.
Accessit propius sancto furiatile cornu,
Elataque manu pecudem consistere mandat.
Quae stetit affixo minus improba bucula gressu.
Quem sacer instantem mox uidit comminus, inquit:
310
"Perge ferox, fuge saeue, redi male, cede cruente,
Innocuum pecudem desiste agitare, nociue.
Tunc animalis enim linquit fera belua tergum
Et recipit proprium mitissima bucula sensum.
Sternitur ante pedes sancti, ueneranter adorans,
315
Flexit et ipsa genu quae non habet intellectum,
Contra naturam discernens gesta beati,
Obsequiumque dedit, meriti quae nescit honorem,
Inde magis humilis, quia libera colla gerebat,
Ante ligata tumens, a peste soluta reclinis,
320
Quae stetit ore fremens, cecidit post uincula supplex
Et sine uoce fauet armo iactata priore.
Tum sacer antistes pecudem praecepit abire,
Moxque gregem repetit pastoris uoce reuincta.
Id gestum est illo sub tempore, quando beati
325
Per medias flammas nec fimbria senserat ignes.
De minimis etiam referantur maxima rerum.
Tempore nam quodam, dum uicos circuit almus,
Obuia (uenandi studio uolat agmen equorum)
Nare sagace canum fit praeda reperta frutectis.
330
Transiliunt campos equites et uoce sequuntur,
Intendunt leporem fugitiuum agitare molossi.
Saltibus excussi latratu et dente minaci
Diffusi excurrunt celeres in amore rapinae,
Alter in alterius miscent uestigia saltus,
335
Iste sequax tacitus, petit hic clamoribus auras,
Hic frutice in uacuo delusus odore rotatur,
Motibus arboreis saltu suspenditur alter,
Capturae unius cunctorum frendet hiatus
Saepe super leporem morsu deceptus inani;
340
Vnguibus iniectis dum praeda uolubilis exit
Ac se turba premit, sic lubrica bestula fugit.
Non erat interea quo calle lepusculus iret:
Mons uallis petra silua frutex defecerat omnis
Per patulos campos fugienti tegmine nudo,
345
Poplite defecto, pede lasso, nare reclina.
Totus ab ore canis per singula murmura pendens
Sensit adesse tamen Martini signa beati,
Flexit iter trepidus hirsutas fraude per herbas.
Auribus acclinis, uagus exagitatus anhelus
350
Corruit ante pedes titubans lepus aduena supplex,
Si non uoce potest, flatu pro luce precatur.
Sic fera parua iacet Martini tegmine tuta
Et recubat dulci defensa sub arboris umbra.
Tum sacer ex solito miseratus more salubri
355
Imperat ut catuli cessent abeunte fugace.
At sacer ille canum mox sermo cucurrit in aures,
Torpescunt agiles uerbo figente lyciscae,
Gressibus instabiles pendentes saltibus ipsi
Et rediere canes quasi per uestigia cancri.
360
Effugit incolumis per aperta lepusculus arua
Et cane seposito tutus terit alta uiator.
Hic fugit, ille redit, nullus perit: ecce salutem.
Sic quoque bestiolis pacem sacer intulit ipsis
Debilitasque canum facta est pietatis imago,
365
Qui potius uetito didicerunt parcere morsu;
Et quia defuerant homines ubi mira facessit,
Nil de laude perit: miracula bestia sensit.
Quanta etiam sancti sermonis gratia fulsit!
Qui cum nuper ouem uidisset uellere tonsam,
370
"Haec euangelii" dicens "mandata peregit:
Namque duas tunicas gestans uuam obtulit insons
Et nudata suo de tegmine texit egentem.
Inspiciens itidem sanctus per rura subulcum
Nudum, pellicia tantum sub ueste trementem:
375
"Ecce Adam, quondam paradisi sede repulsus,
Exul ab elysio pascit gregis ora suelli:
Deposito ueteris potius carnalis amictu
Adam nempe noui nos induere instar oportet".
Hinc iterum cernens uernantia prata beatus
380
(Pars pastus, pars fossus erat, pars floreus agger:
Sed sue confossus, boue pastus, flore comatus),
Comparat ergo tribus sanctus tria nomina rebus:
"Turpis adulterii species est fossa carectis,
Herbaque coniugii retinet detonsa figuram,
385
Est par uirginibus uiolis quae uernat imago,
Herbis luxurians, faeno apta et flore decora,
Digna deo, gemmis ratior, radiantior ostro".
Miles item monachum professus cingula linquens
Coniuge cum propria cuperet quia degere uitam,
390
Mutauit meliore uia transcurrere metam
Iure sacerdoti monitor hoc ordine dicens:
"Belligeratori ualeat ne femina iungi:
Sola aciem melius componit mascula uirtus.
Debilior teneat murorum claustra caterua
395
Et sexus fragilis sese intra saepta recondat.
Hoc satis, ut mulier timeat, res ipsa timori,
Miles ad arma potens pergat galeatus in agmen,
Loricae triplicis squama radiante coruscus,
Thoraca ex humeris indutus, nixus in hasta,
400
Adsuetus clipeo, transmittens uulnus ab arcu,
Hinc capulum uibrans, hinc torquens missile telum,
Ferratae tunicae riuos sub pondere sudans".
His dictis mulcens iuuenem resipiscere cogit,
Coniuge postposita et repetit heremita coronam.
405
Iugiter interea quia salsa et sancta canebat,
Nec serie recipi neque possunt scripta teneri.
Quaenam uita sacri fuerit, quis singula currat,
Quanta fides animi, quam celsa et pura uoluntas?
Ad quem non solum homines longo orbe uenirent,
410
Verum etiam caelestis honor uisebat amanter
Angelicusque chorus properabat ad ora frequenter,
Colloquiis placidis ut fessum animaret amicum
Et quasi complexum recreet per uerba parentem.
Res probat ista sequens, quae gesta priora renarrat.
415
Concilium allectum fuerat synodale Nemausum,
Quo sacer antistes mediator adesse recusat.
Ergo ratem scandens celerem parat ire per amnem,
Coetibus in mediis habitans heremita remotus
Ipse in puppe sedens: cunctos sua prora sequestrat;
420
Angelus ecce tamen domini uenit aliger alno
(Ipsa nempe die qua se conuentus abegit)
Quidquid pontifices celebrarant ordine narrans,
Pro uice Martini peragens synodalia praesens.
Atque sui cura longinqua per aethera tranat.
425
Quem pendente uia nec in aera pinna fatigat,
Sed natat ala celer, donec noua nuntia portet,
Quae mandat dominus nihil absconsurus amico.
Rettulit ut prius. haec sacer et post cuncta probauit,
Nec frangunt praedicta fidem neque prodita fallunt.
430
Accidit hinc demum foribus sedente Seuero
Compare cum Gallo, doctis et amore ministris:
Murmure multiuago completur cella beati,
Ostia clausa tenens. diei geminante sub hora;
Audiuere loqui, sed quid nescire fatentur:
435
Senserunt strepitum neque uerba loquacia norunt.
Pars fuit haec meriti, uel sic sensisse superna:
Agnita si non sunt, satis est audita mereri.
Post sacer egrediens cellam maiore sereno,
Sulpicio poscente diu quae gesta fuissent,
440
Vix motus precibus tandem rem ex ordine pandit:
Indicat hic Agnen, Theclam Mariamque locutam,
Sanctarum exponens uultus habitumque beatus,
Quae facies oculi gena pes manus arca figura
(Lumine tam puro uidit saepe ora sororum),
445
Quis color atque decus, quae forma et gratia quanta,
Et sermone pari placidam dixisse salutem.
Hic petit ad fratres, illae petiere sorores:
Sed redit iste gradu, illae nam rediere uolatu.
Culmen apostolicum celsas et honore columnas
450
Saepe Petrum meruit Paulumque uidere licenter.
Daemonicas etiam tolerans saepissime pugnas
Nomine quemque suo increpitans cogebat abire.
Maxime Mercurium infestum referebat adesse,
Brutum namque Iouem et hebetem memorabat haberi
455
O sinceri oculi, nulla caligine pressi,
Mens radiata sopho, retinens sine nube serenum!
Inspicis aeriam carnali lumine Theclam
Atque uides Agnen redimitam fronte corona,
Cernis et egregiam pretiosa luce Mariam.
460
Vidisti templum domini diademate fultum,
Vidisti thalamum sponsi super omnia pulchri,
Compositum gemmis auroque ostroque decorum.
Qualis iaspis erat pedibus laterique topazus?
Qui digitis anuli uiridi fulgore uenusti?
465
Quales armillae dextrae ardescente hyacintho?
Quanto zona die lapidum radiabat honore?
Cycladis aut qualis cataclyzis effora rasis?
Quae palla ex umeris mixto chrysoprase beryllis?
Quodue monile decens collo rutilabat in illo?
470
Forsan erat nitidis amethystina uitta capillis,
Sculptilis impressis et in auribus alba sigillis,
Luminis ac uarios spargens diadema uirores?
Quae frons ora oculi facies gena pes manus ulna?
Vnde repercussis florebant gramina gemmis?
475
Dic, bone pastor, oui: quae fabula uestra cucurrit?
Quid, rogo, quando Petrum ac Paulum tam saepe uidebas,
Prima ministerii radiantia uasa superni,
Aurea, pulchra nimis, gemmata uenusta corusca
Illa putas quanto rutilabant ora sereno,
480
Dogmata quae Christi totum sparsere per orbem,
Quae dixere prius: "tu es Christus filius almi
Altithronique dei dominantis et omnipotentis"?
Ac super hac petra fundata ecclesia regnat,
Quam nec flabra mouent neque uertit turbo procellae
485
Nec trahit undiuagam pluuiatilis imber harenam,
Haec quia uiua tenet petra fundamenta salutis,
Contra quam portae inferni numquam arma ualebunt.
Quid sacer ille simul Paulus, tuba gentibus ampla,
Per mare, per terras Christi praeconia fundens,
490
Europam atque Asiam, Libyam sale, dogmate complens?
Et qua sol radiis tendit, stilus ille cucurrit:
Arctos, meridies hinc plenus, uesper et ortus,
Transit et Oceanum uel qua facit insula portum
Quasque Britannus habet terras atque ultima Thule,
495
Bucina concrepuit regiones una per omnes.
Dogmate tantorum Christi data munera pangit
Hebraeus Graecus Romanus barbarus Indus,
Israhelita canit, simul Atticus atque Quiritis,
Principibus geminis, fidei sub principe Roma,
500
Carnis apostolicae quo sunt duo celsa sepulchra:
Prima tenent terris et utrique priora supernis,
Dogmatis ore pares et sedis honore curules.
Ambo triumphantes spargunt noua dona per orbem,
Vna nempe die quos passio sancta beauit,
505
Et sacra sic geminus signauit tempora consul.
Quis splendor paribus rutilabat ab ore coruscus?
Lucifer ut radiis premeretur uultibus illis
(Quippe nec ipsa micat tantum rota fulgida) solis.
O dulces oculi facies cernendo beatas!
510
Vidistis Sion ternas quater ordine portas,
Quas amat omnipotens ultra omnia culmina Iacob,
Gemmarum uario redimitas lumine ualuas,
Sculptas bratteolis, inscriptas arte zmaragdis,
Chrysolithis rutilas, niueas stellantibus albis,
515
Quidquid amor potuit quo totum gratia fudit,
Omnicolora decens et in omnibus una topazos,
Per quas hinc populi genus illud nobile regni,
Intrant sideream meritorum gressibus urbem
Et sine fine manent transcripti in saecula ciues.
520
Inter quos proceres et culmina celsa potentum,
Patriciis mixtus generosis consulibusque
Proximus et regi resides, Martine, senator.
Cui dedit arma fides et cui fiducia rex est,
Miles amore cliens et factus honore coheres,
525
Qui potes, oro; mei ueniam deposce reatus
Et uitiata tibi quod lingua remurmurat audi,
Vt de fonte pio fluat indulgentia laeso
Ac te orante, sacer, redeat medicata cicatrix.