Altithronus postquam repedauit ad aethera Christus
Carne triumphali uictricia signa reportans,
Inclitus inferni spoliato carcere diues,
Tartarei reprimens feralia iura tyranni,
5
Et Stygis omnipotens adamantina claustra reuellit.
Sede fera populi longa caligine tecti
Captiuum retrahens portis bipatentibus agmen:
Milibus ereptis ergo est ut redditus astris
Et patris in solio sedit sua dextera dexter
10
Quae conuersatus dederat miracula terris
Multa euangelici reserante uolumine libri
Hebraicus cecinit stilus, Atticus atque Latinus,
Prosaico digesta situ, commune rotatu.
Primus enim docili distinguens ordine carmen
15
Maiestatis opus metri canit arte Iuuencus.
Hinc quoque conspicui radiauit lingua Seduli
Paucaque perstrinxit florente Orientius ore,
Martyribusque piis sacra haec donaria mittens
Prudens prudenter Prudentius immolat actus.
20
Stemmate corde fide pollens Paulinus et arte
Versibus explicuit Martini dogma magistri.
Sortis apostolicae quae gesta uocantur et actus
Facundo eloquio sulcauit uates Arator.
Quod sacra explicuit serie genealogus olim,
25
Alcimus egregio digessit acumine praesul.
Ast ego sensus inops, Italae quota portio linguae.
Faece grauis, sermone leuis, ratione pigrescens,
Mente hebes, arte carens, usu rudis, ore nec expers
Paruula grammaticae lambens refluamina guttae.
30
Rhetorici exiguum praelibans gurgitis haustum,
Cote ex iuridica cui uix rubigo recessit.
Quae prius addidici dediscens et cui tantum
Artibus ex illis odor est in naribus istis.
Non praetexta mihi rutilat toga, paenula nulla
35
Flammea, nuda fames superest de paupere lingua.
Scilicet inter tot sanctorum culmina uatum,
Fulmina doctorum et gemmantia prata loquentum
Nullo flore uirens ego tendam texere sertam
Mellis et irrigui haec austera absinthia miscam?
40
Quod tamen ut facerem, fieri res illa coegit,
Quominus ipse reus pro crimine redderer amplo,
Conuenienter enim ratio quia plena poposcit
Huius pontificis solui praeconia uerbis
Cuius causa fuit hac me regione uenire.
45
Ergone dignus ero Martini gesta beati,
Pannoniae geniti qua clara Sauaria uernat
Attrectare manu trepida uel pangere lingua?
Non eget ille meis tenebris, quia luce coruscans
Gallica celsa pharus fulgorem extendit ad Indos.
50
Qui puer in teneris uix pubescentibus annis
Frigore sub gelido terras crispante pruina,
Cum undas tristis hiems freno glaciale ligasset
Et uaga libertas fluuiorum inclusa lateret
Asperiore gelu, de se sibi uincula nectens,
55
Plus aqua frigidior, tunica uestita rigoris:
Occurrenti igitur portae Ambianensis egeno,
Qui sibi restiterat, chlamydis partitur amictum
Et feruente fide membris algentibus offert.
Frigoris iste capit partem, capit ille teporis,
60
Inter utrosque inopes partitur feruor et algor
Et noua mercandi fit nundina frigus et aestus,
Vnaque paupertas satis est diuisa duobus.
Hac se ueste tamen tectum obtulit ipse creator
Martinique chlamys texit uelamine Christum.
65
Nulla Augustorum meruit hunc uestis honorem:
Militis alba chlamys plus est quam purpura regis.
Prima haec uirtutum fuit arra et pignus amoris.
Post fera barbaries peteret cum Gallica claustra
Ac prope Vangionum premeret loca feruidus hostis,
70
Militiae sanctus cuncta emolumenta recusat.
Hinc sibi Caesareas fremuit Iulianus in iras:
Imperat ut clausum teneat custodia iustum
Ac ueniente die primus properaret in agmen;
Quo tamen ante aciem sacer ire fatetur inermis.
75
Venerat ergo dies belli: pacem expetit hostis
Atque orante uno cecidit furor omnibus armis
Innumerasque acies solus sine sanguine uicit.
Hinc loca latronum incedens, ratus ire per Alpes,
Vinctis post tergum manibus deductus ab uno,
80
Tempore sub mortis hostis compendia tractans,
Credit latro deum dum praedicat iste colendum,
Et dare qui uoluit mortem capit ore salutem.
Ducitur ille ferox a religione ligatus
Atque suus praedo Martini praeda fit ultro.
85
Quam bonus ille isti, sed plus pius hic fuit illi.
Seruantur simul, ille fide, hic corpore uiuens;
Ambo ualent, dum nemo cadit: sic uicit uterque.
Hinc loca praeteriens pulcherrima Mediolani,
Florea rura terens per amoena uirecta uiator,
90
Obuius occurrit uetus et temerarius hostis,
Mentitus speciem humanae sub imagine formae.
Falsiloquax pereunte fide, male doctus in arte
Quod peteretur iter quaerit: cui comminus ille
Huc properare refert qua se deus ire uocaret.
95
Cui ferus hostis ait: "quacumque accedere tendes
Tecum pergo nocens, uota in contraria currens".
Voce prophetali sanctus cui protinus infit:
"Est meus adiutor dominus, mala nulla uerebor.
Ne timeam timidum, timor est deus arma timentum.
100
Tutus in aduersis gradior rectore superno.
Insidiae uia nulla patet sub tegmine diuo".
Haec ait, et ualidi transfixus cuspide uerbi
Daemon abest. sic umbra fugit quem Christus obumbrat.
Interea matrem gentili errore resoluens
105
Illa istum mundo, hic illam generauit Olympo
Decrepitamque senem sancto facit amne renasci
Et meliore sinu generant sua uiscera matrem.
Dogmaque sacrilego quod fuderat Arrius ore
Tempestate graui totum populauerat orbem:
110
Per magis Illyricum male naufraga lingua natabat.
Hinc quoque coeperunt nasci noua proelia iusto,
Fortior ut fieret reparatis belliger armis,
Ad uirtutis opus per multa pericula crescens.
Vir pius ergo sagax fideique fidelis athleta,
115
Sparsa uenena heresis reprimens dum dimicat hosti,
Suppliciis lacerus, flagris datus urbe repulsus.
Rem patris ac geniti aequalem uel spiritus almi,
Vim, genus et specimen, uirtutem lumen honorem,
Vnum uelle trium sua per tormenta fatetur.
120
Dulcia membra uiri per amara flagella cauantur
Et Christi iuuenem ueterata piacula torquent.
Sed grauior fit poena leuis per nomen amantis.
Et quia summus apex fidei uirtutis honoris
Hilarius famae radios iaculabat in orbem
125
Rite sacerdoti penetralia iura gubernans,
Bucina terribilis, tuba legis, praeco Tonantis,
Pulchrior electro, ter cocto ardentior auro,
Largior Eridano, Rhodano torrentior amplo,
Vberior Nilo, generoso sparsior Histro,
130
Cordis inundantis docilis ructare fluenta,
Fontibus ingenii sitientia pectora rorans,
Mens euangelici bis bini plena libelli,
Quattuor ore suo manans noua flumina mundo,
Ornatum ecclesiae pollens, diadema coruscum,
135
In membris Christi capitis uelut infula fulgens,
Pectore belligerans, adamantinus arte topazos,
Ad uirtutis opus mens inconcussa palaestris,
Gemmifer eloquiis, radiantior ore lapillis,
Doctor apostolicus uacuans ratione sophistas,
140
Dogmate luce fide informans uirtute sequaces.
Hostibus hic quoniam grauis insuperabilis esset,
Ducitur exilio qua longa Seleucia tendit,
Regis et auxilio petit hinc sua praemia miles.
Cuius in abscessu errori uaga Gallia cedit
145
Et regio titubat tanta se turre mouente.
Hoc ubi praepropere Martinus comperit inde,
Constituit cellam sub uertice Mediolani,
Expulit unde uirum tum Auxentius auctor iniquus.
Hinc pius exul adit qua Gallinaria turget
150
Insula, frugis inops, pascens radicibus herbae.
Ergo uenenatum helleborum mox sumpsit ab ore,
Incipit inde mori qua uiuere credidit escis.
Sed graue uirus agens oratio sola fugauit
Et uiuente uiro intra se sua mortua mors est.
155
Rursus ut Hilario redeundi est cessa facultas,
Excurrit properus sua post uestigia iustus.
Excipit hic cupidum cupiens et amator amantem
Fitque monasterium Pictaua comminus urbe.
Iungitur inde sacro catechumenus ore docendus,
160
Atque absente uiro rapuit graue funus amicum.
En subito Martinus adest qui defuit absens.
Ecce redit pietas, redit et simul arra salutis.
Ergo ubi conspexit gelidum de febre cadauer,
Flet gemit accurrit dolet heiulat uritur angit,
165
Concipiensque fidem cella omnes iussit abire
Exclusitque foris foribus, sine teste relictus;
Tum super algentis corpus prosternitur ardens,
Iudicis exactor, reuomant ut Tartara functum.
Interea geminis spatio remorante sub horis
170
Ecce redit facies, saliunt per membra uapores,
Stat rubor inde genis, oculos pupilla repingit,
Rursus et insertus renouat specularia uisus,
Vena tumet riuis animato fonte cruoris.
Paulatim assurgit fabrica titubante columna
175
Erigiturque iacens pariter domus et suus hospes,
Ipse iterum post se uiuens, idem auctor et heres.
Qui rediuiuus ait se iudicis ante tribunal
Ductum damnandum, Martino orante reductum.
Lupicini demum celerans dum praeterit agrum,
180
Comperit, heu, famulum crudeli funere raptum,
Elidendo suum fera per suspendia collum,
Accessitque ubi sic male pendula praeda iacebat,
Expulit hinc cunctos, solus solita arma requirens.
Incubuit super exanimis pallentia membra,
185
Et premit arca sacri hunc ne premat arca sepulchri.
Mox tamen ore precem ut uiuentis misit in aurem,
Mors pede uersa retro praedam fugitiua reliquit
Euomuitque uorax auida de fauce rapinam.
Protinus exiluit lento conamine functi
190
Iam leuior se terra mouens animata calore,
Languida colla leuans oculosque ex morte soporos,
Vix reserans grauido uigilantia lumina uisu,
Mortis odore adhuc remanente in naribus illis;
Sed prensante manu totos simul erigit artus
195
Et stetit intrepidis membrorum machina plantis.
Viuificatus enim gressum meditando rediscens
Reddidit obsequium uitae pro munere sancto,
Vsque ad uestibulum domus illum ducere tendens,
Defunctum eripuit subito qui ex limine mortis:
200
Pro mercede manens haec compensatio iusto.
Gloria, Christe, tibi, facis haec qui mira per orbem!
Accidit ut Toronum praesul peteretur ad urbem
Nec tamen educi posset de limine cellae;
Rusticius quidam simulata febre iugalis
205
Obtinet egressum sancti ad uestigia supplex.
Vrbibus ex reliquis noua conciliabula currunt,
Laetificata simul sanctam se ferre rapinam:
Ne tamen effugiat, iustum custodia uallat.
Interea paucis tunc obsistentibus insons
210
Eligitur, trahitur, sacratur et arce locatur.
Aemulus unus erat Defensor episcopus obstans,
Ne Martinus oues pastor curaret alendas.
Nec mora, iudicio domini lectore canente
Versiculo psalmi Defensor sponte notatur.
215
"Ex ore infantum et lactantum perfice laudem
Nunc defensorem qui sic bene destruis" inquit.
Mox fragor astra petit, clamor uagus atria complet
Et docet ille fauor de Defensore reatum
Addictusque uir est se iudice, teste propheta.
220
Inde monasterium sibi condit rupe sub alta,
Vir monachus perstans in pontificatus honore,
Plurima conueniunt ubi sancta examina fratrum.
Ergo aderat propius locus et celeberrimus olim:
Ampla uetustatis cum tempora transiluissent,
225
Martyris esse pium spargebat opinio cultum.
Quo sacer exorans tumulo, salit umbra sepulchro,
Laeua ex parte loquens meritis res ipsa sinistra.
Imperat ut nomen fateatur imago uel actum.
Latronem se uoce refert, pro crimine caesum.
230
Nil cum martyribus sibi participare beatis,
His quia palma manet, nam se male poena teneret.
Omnibus auditur, Martino cernitur uni.
Illa superstitio tali sub sorte uetatur,
Sic altar pariter remouetur, larua fugatur.
235
Post iter arripiens comitatu religioso
Exequiis subito gentilibus obuius exit.
Dum putat inde uehi cultu simulacra profano,
Pingit inaduersus signum crucis. illa cucurrit
Ante uirum, sua bella gerens, pietatis amica.
240
Obuia turba riget gressuque extorpuit aegro
Atque immota gradu uertigine rapta rotatur.
Additur illud: onus deponunt colla, cadauer
Nec iam ferre ualent et mors in pondere crescit.
Tunc sacer inspiciens opus hoc esse exequiarum,
245
Iussit abire procul, digitis crucis arma repingens.
Vnde ligauit iter, miseratus et inde resoluit,
Vna eademque manu mandata per aera mittens,
Hoc mirum faciens de suspicione sacerdos.
Protinus antiquum cupiens exurere fanum
250
Iussit et acclinem propius succidere pinum.
Obuia congreditur cui rustica contio pugnax,
Ne succidatur res nata et debita flammis.
Proinde paciscuntur hac lege excidere pinum,
Si Martinus eam ualeat retinere ruentem.
255
Annuit hoc populus, hoc spondet sponte sacerdos.
Mollia subduntur rigido sub stipite membra
Et suspectatur pini peritura ruina.
Interea rapidis sonat icta bipennibus arbor
Atque subincrepitans casura cacumine nutat:
260
Paulatim inclinans iam uicta secure ruebat.
Turbati monachi expectant extrema magistri,
Credentes ramos transfigere uiscera iusti.
Vir tamen intrepidus perstat pinoque cadenti
Obtulit arma crucis, cumulans sua bella triumphis.
265
Extimuit fugitiua uirum repedabilis arbor
Et ruitura procul suspendit in aere lapsum;
Excutiens retro uersa comas sine more caducum
Continuit saltum sese per inania librans;
Contra naturam succisa et curua repugnans
270
Mox petit illud iter qua non sua pondera torquent.
Hinc ad ruricolas uertigo infesta rotatur
In montem exiliens, uindex ut puniat hostes,
Resque parata neci fuit ultio facta saluti.
Fit fragor in partes, monachi per gaudia deflent,
275
Gentiles stupidi noua per miracula pallent.
Iudicio ligni hominum mollita uoluntas
Expetit arma crucis conuersa errore repulso
Et timor hic pini Martinum fecit amari,
Maiorem generans fructum cum decidit arbor.
280
Hinc iubet alterius succendere culmina fani;
Vicinamque domum cum flammea lingua uoraret,
Viribus ardor agens totis laxatus habenis,
Obuius ipse uolat qua tum globus igneus ibat,
Scandens tecta domus; hinc uerba precantia mittit.
285
Mox tota in uentos reuoluta incendia feruent
Et contra Boream Vulcanius ardor anhelat.
Seditione mouent elementa domestica rixas:
Aduersis Zephyris uideas pugnare fauillas,
Hinc furor Australis premit, hinc uelocibus alis
290
Flamma uolans Borinas mordebat in aera pinnas.
Obructata diu tandemque euicta per auras,
Quas armare solent, fugiebant flamina flammas
Condicione noua: satis haec res mira per orbem
Flabra timent ignem, timet ignis ligna uorare
295
Atque auidae flammae sua nutrimenta pauescunt
Paulatimque foci se languida lingua resorbet;
Vrere qui solet, a se ipso consumitur ignis
Martinique fides sine nubibus intulit imbres.
Rursus ut hinc aliud cuperet subuertere templum,
300
Rustica turba uetat diuelli fana profana.
Vnde repulsus adit loca proxima, sed biduano
Contectus cinere et saetis ieiunia ducens
Numinis auxilium ad templa imminuenda precatur.
Militiae angelicae coram duo protinus adsunt
305
Siderei proceres, hastas et scuta tenentes.
Comminus his sanctum compellant uocibus ultro:
"Praesidiis, Martine, tuis delabimur astri.
Squalidus ipse sedes, sed fit tua cura Tonantis
Suffragiisque tuis caeli fremit arduus axis
310
Belliger et totis conspirat Olympus in armis.
Vt coepta efficias, per nos tibi militat aether.
Mittimur a domino gemini tua castra regentes,
Hac pro parte duces, melior qua causa laborat.
Nunc age rumpe moras, neu rustica turba rebellet
315
Arma ministra uides: nostrum est superare superbos.
Irrue, ne trepides, ope nostra ad templa ruenda,
Nec titubare decet fauor est ubi numinis almi".
Tum sacer aggrediens properus dissoluere templum,
Idola comminuit, fana eruit, obruit aras
320
Totaque sublimis iacuit sub puluere moles.
Rusticitas inimica prius fauet ipsa ruinae
Instat et excidio quae defendebat iniquum,
Idola proiciens, nomen confessa Tonantis:
Vno eodemque ictu hoc respuit, eligit illud.
325
Post Aeduorum templum dum euellere uellet,
Obstant inculti cultores ruricolares,
Ne colerent melius sua si cultura periret.
Ex quibus audaci nisu male fortior unus
Dum cuperet gladio caput obtruncare sacratum,
330
Cui nuda ceruice pater sese obtulit ultro.
Ast ubi mente ferox totas collegerat iras,
Exacuens rabiem, sed cordis acumine tonsus,
Acrius insiliens totos suspenderat artus,
Bis furor armatus iuguli ruiturus in ictum,
335
Tam grauius feriens, quantum alte educitur ensis,
Astrictis capulo digitis dum temperat ungues,
Noxius, horrifica meditatus uulnera dextra,
Mortis amicus amans, facinus crudeliter ausus:
Iam ferro incumbens capiti, mucrone reducto
340
Sternitur ipse solo qui sic pendebat in ictum
Ac resupinat humo qui pronior ibat in ausum,
Mittit et ore precem cum membra superba iacerent,
Iusto stante cadens, quo credit stare cadente:
Dum uice diuersa stat inops, ruit ille superbus.
345
Rursus opus peragens dum uerteret idola pernix,
Vir quidam tractans Martini de nece cultrum
Dum rapit, eripitur rapienda rapina rapaci
Excussumque fugit sine more uolatile ferrum
Iam leuiore uia, neque post comparuit usquam.
350
Sic cultro ablato manibus latro extitit insons,
Redditur et mitis postquam fit nudus ab armis.
Nec furor ante animi periens, nisi tela perissent.
Inuita haec pietas, quae perdidit unde noceret.
Saepe beatus item contradicentibus ipsis
355
Agricolis praestante fide se orante iubebat
Vt male culta suis caderent fera fana ministris.
Sic quoque pontificem soliti impugnare rebelles,
Dum templa euertunt, ipsi sunt arma beato
Hostilique manu Martini bella geruntur,
360
Partibus atque suis alieno milite uincit.
Quin etiam fuerit curatio quanta patrono,
Quanta medellifero manarit gratia tactu,
Laudibus in tantis muta est facundia mundi.
Quem cunctis uidisse fuit meruisse salutem.
365
Est satis ipse suus testis generosus et auctor.
Qui quondam ingrediens Treuerorum moenia mitis,
Qua resoluta diu per uiscera fluxa rigebat
Tabida paralysis gelido languore puella,
Flatibus extremis quasi iam de funere uiuens;
370
Cuius erant oculi uigilis custodia mortis,
Funeris exequias reddentia lumina membris;
Soluere festinans animatae uincula carnis
Spiritus arcano uix mobilis ibat anhelo,
Fine trahens dubio perituram naribus auram;
375
Pes manus ora genae recubabat imago sepultae,
Nec tumulata quidem, sed portio tota sepulchri.
Cuius amore pio patris exanimata senectus
Dilacerata genis, niueis male compta capillis
Cum impatiens ageret nec adesset cura medellae,
380
Comperit ut sanctum aduectum dignanter ad urbem,
Aduolat inde senex uetulis iuuenaliter annis
Impiger exiliens, cursu sua tempora uincens.
Pontificum uallante choro populoque fremente
Irruit in medios clamoribus inuerecundus;
385
Nam dolor insignis non respicit arma pudoris.
Corruit ergo senex sancta ad uestigia pronus,
Genua, manus plantasque per oscula mollia lambens.
Vix gemitu laxante loqui sic incipit aeger:
"Vir Martine dei, populari nate saluti,
390
Vir cunctis bonitate parens, tibi suggero luctus,
Ne miseri pereant lacrimae, pietatis amice,
Quem mea causa trahit loca tam longinqua uenire,
Vt labor iste uiae tribuat compendia uitae.
Est mihi nata domi decumbens uulnere morbi,
395
Exequiis uicina suis sine sorte medellae.
Quae quondam incolumis stabat mea sola uoluptas,
Obsequiis intenta piis, placabilis, in qua
Vita mihi haec dulcis erat solando senectam.
Ecce perit secumque trahit mea uiscera leto
400
Canitiemque patris miserandi in Tartara ducit.
Ire sed ipse prior cuperem, si forte liceret.
Quaenam uita seni uel quo mihi uota parenti
Spe pereunte patris cum nomine prolis ademptae?
Qua nubente uiro per dona futura nepotum
405
Aridus in ramis poteram reuirescere prolis;
Cum magis haec reputem praesentis damna salutis,
Me spectante rapi natam, mea lumina, luci,
Ordine disposito melius cui causa placeret,
Vt senis illa patris oculorum clauderet orbes.
410
Vnde, sacer, dignare auidam suspendere mortem
Atque minister opis rapiendae occurre puellae.
Si mora fit, mea causa perit: succurre duobus.
Nam me cura necat, si illi curatio cessat".
Qua sacer erubuit confusus uoce sacerdos,
415
"Indignum sese tali uirtute ministrum".
Sed pater instabat compellans uocibus isdem:
"Debitus insanis medicus uenis, exere curas,
Sentiat aduentum medici purgatio morbi".
His impulsus adit qua lassa puella iacebat,
420
Turba adstante foris, faceret quid pastor ouili.
Hinc sua bella gerens orator ad arma recurrit
Sternens membra solo sensu super astra reducto.
Hinc ubi consurgens faciem conspexit alumnae,
Ilico uox rediit peregrinis sedibus hospes
425
Et rediuiua suae cecinerunt organa linguae.
Paulatimque artus liquor ut penetrauit oliui,
Viuificata pedum geminis stetit arca columnis
Et fundata suo uiguerunt culmina gressu.
Post quoque Tetradii famulus proconsulis exspes
430
Mancipium alterius sub hospite daemone factus,
Dentibus ut rabiens alienis frenderet armis
Nec sua sed hostis fieret se milite pugna.
Quem dominus famulum supplex purgare precatur,
Sed duci ad sanctum uetuit ferus hospes et hostis.
435
Tetradius rursus iusti uestigia lambens
Supplicat ut pergant ubi saeuus latro latebat.
Sed sacer ipse domum gentilis adire recusat.
Spondet Tetradius humilis cum fascibus altis,
Si eripiat hosti famulum, se credere Christo.
440
Imposita ergo manu puero fera larua recedit
Et mala iucundum pastorem bestia fugit.
Tetradius pariter catechumenus esse meretur
Atque salutiferi baptismatis amne nouatur.
Sic puer et dominus maculis purgantur ademptis:
445
Iste hostis laqueis, erroribus ille solutus,
Ille carens animae poenis, hic carnis erinys.
Liber uterque manens gemino micuere triumpho.
Condicio famuli libertas facta patroni:
Excipit iste fidem, cum de illo perfidus exit.
450
Nec longo spatio sub eodem tempore sanctus
Forte domum ingrediens in limine substitit ipso,
Terribilem referens se cernere daemonis umbram.
Arreptoque coco uexat fera belua praedam,
Dentibus armatis lacerans se siue sodales.
455
Terga dabant socii nec quisquam ire obuius audet,
Vix loca tuta fugae capientes praepete saltu
Hoc satis esse suum uel se subducere morsu.
Martius ergo chalybs, Martinus belliger armis
Nec pede diffugit nec siuit abire fugacem,
460
Pestem stare iubens, acuit qui fauce molares.
Cui digitos uir sanctus in os dum mitteret, infit:
"Si potes, ecce uora oblatam, lupe noxie, praedam.
Quam peteres alibi datur ultro dentibus esca".
Quo dicto fauces geminae reuocantur utrimque:
465
Ne uiolet digitos, suspendit belua rictus
Et manibus tangi timuit qui dente uoraret.
Qui dum intra obsessum poenis ageretur acerbis
Nec tamen ob digitos exire per ora liceret,
Foeda ministerii foedus uestigia linquens
470
Sordidus egreditur qua sordibus est uia fluxu.
Tale iter arreptum sic te decet ire uiator.
Hinc cum barbariem sparsisset fama per urbem
Prouentumque trucem crudelia semina ferrent,
Pastor adesse iubet quendam ex grege daemoniacum;
475
Imperat ut prodat, si nuntia uera uagarent.
Tortus ut ore reus, ueluti sub iudice missus,
Gressibus humanis aduectus larua fatetur,
Hanc famam in populum bis quino daemone fusam,
Vt cogente metu Martinus abiret ab urbe.
480
Barbara tempestas tranquilla lege quiescit:
Formidanda tibi nulla est irruptio gentis
Nec causam armorum uerearis pacis amator.
Martino praesente aditum fallacia perdit,
Mendax uera refert et certum nuntiat error.
485
Insatiata malis quae sic fremit ore cruento
Bestia bella mouens reuocauit munera pacis.
Inde Parisiacam sacer intrans concite portam
Obuiat in faciem leprosum uersus euntem,
Qui sibi dispar erat nec iam a se cognitus ibat,
490
Vir maculis uarius, cute nudus, uulnere tectus,
Tabe fluens, gressu aeger, inops uisu, asper amictu,
Mente hebes, ore putris, lacerus pede, uoce refractus,
Induerat miserum peregrino tegmine pallor.
Improuisus enim hunc sanctus ad oscula traxit
495
Astringensque uirum fuso medicamine laxat.
Nam simul ut tetigit benedictas ore saliuas,
Effugit unguiferum languoris sarcina tactum,
Mersa figura redit, faciem cutis aduena uestit,
Ad speculum remeat peregrina fronte character
500
Et deleta diu rescribitur oris imago.
Virtutum quam celsa fides, ubi concite sancti
Pacis ab officio perierunt proelia morbi!
Complexu res dira fugit, languoris iniqui
Peste cadente nouam gesserunt oscula pugnam.
505
Inclita religio Martini, cuius honore
Foedere fida fides formosat foeda fidelis!
O felix regio sancti pede lumine tactu,
Illustris lustrante uiro loca lustra ligustra
Vrbes rura domus templa oppida moenia uillas,
510
Quaeque uiri insignis tam insignia signa mereris!
Cuius ab ore sacro, magnalia cetera uincens,
Leprosi ad curam Iordanis in oscula fluxit
Et fontem fluidae maculae lauat unda saliuae.