Dei patris festinare maximum
Mihi cito peto adiutorium.
Iesu Christi imploro suffragia,
Qui natus est ex uirgine Maria.
5
Sancti quoque spiritus praesidio
Fungar semper hic uel in exilio.
Christus a me auferat pericula,
Cuncta quoque daemonum iacula,
Ne me captent hostes atque latrones
10
Neque fures neque mundi praedones,
Ne me undae maris neque flumina
Neque aquae nulla necent numina,
Ne tenebris uel uento uel fulmine
<>
15
Velis plenis uentis quoque prosperis
Maris cunctis soluar a periculis.
Christus mecum duras ac pestiferas
Vincat terrae et aquarum bestias,
Vincat tela aeris uitalia,
20
Vincat cuncta tonitrui fulgura,
Vincat quoque uenena serpentina,
Vincat saeua mundi ueneficia,
Vt haec cuncta non mihi, quae diximus,
Neque meis noceant comitibus.
25
Sanus ego, sani mei comites
Sine damno pergamus incolomes,
Sana naui in pelagi fluctibus,
Sanis equis uiis in terrestribus.
Sana nostra uehatur pecunia,
30
Vt sit apta ad nostra uitalia.
Inimici ne sint nobis nocua,
Quamuis mala prorumpant, consilia,
Christi mihi in aeterno nomine
Viae cunctae pateant magnopere,
35
Si ascendam ardua in montium,
Si descendam conuexa in uallium,
Si camporum uias per uastissimas,
Si siluarum rubos per densissimas:
Via plana pergam atque lucida
40
Vsque loci destinati tegmina.
Omne fretum sit serenum et placidum
Prompta naui nobis ad nauigium.
Petrus, Paulus, Andreas apostolus,
Iacobus, Iohannes et Philippus,
45
Bartholomeus, Thomas et Mathias,
Iacobus Alphei et Thaddeus,
Marcus, Lucas, Clemens et Gregorius,
Ciricus, Martinus et Gregorius,
Omnes sanctae uirgines cum Maria
50
Petant nobis a Deo suffragia,
Qui cum Noe fuit in diluuio,
Qui cum Paulo fuit in naufragio,
Qui de uentre coeti soluit Ionam,
Qui porrexit Petro merso dexteram,
55
Qui et Moysi fugienti cum populo
Viam maris parauit in medio,
Qui migranti plebe cum uastatrice
Iordanem resiccauit Iosue,
Qui consiliis eruit felicibus
60
Loth de flammis, Daniel de leonibus,
Qui saluauit Iob de langoribus,
Pueros tres de ignis ardoribus,
Vt, sicut cum hiis erat omnibus,
Sic et nobis Deus sit propitius,
65
Ne terrenis, marinis, caelestibus
Nos iamque capiamur retibus.
Nihil in nos langoris perueniat,
Nihil nobis morbidum adhereat.
Iesu Christi tegamur uelamine
70
Die, nocte, requie, itinere.
Saluati per eius tutamina
Salui simus corpore et anima
Et futuri saeculi carminibus
Angelorum ditemur in milibus
75
Permansuri cum Christo perennibus
Saeculorum saeculis in omnibus.